Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 168


astantibus quoque ibidem Regni prelatis, Panormitano, Regino et Barensi archiepiscopis, nec
non Casinensi Casemarii et Sancti Uincentii abbatibus et prelatis aliis, qui causa metus de
Regno secesserant, Raynaldo dicto duce Spoleti, et Thoma de Aquino Acerrarum comite,
Henrico de Morra Magistro iustitiario, aliisque Regni iustitiariis, et baronibus, ac plebeis —,
de satisfaciendo sancte Romane ecclesie pro hiis, quibus excommunicatus fuerat, recipiunt
ab Imperatore publice iuramentum, tunc in anima sua, iurante pro eo Thoma de Aquino
Acerrarum comite, et prelatis ac principibus Alamannie iurantibus cum eo subscripta capitula.
Tunc Salseburgensis archiepiscopus ad Imperatoris excusationem longo tenuit sermone diem,
cui dictus Sancte Sabine cardinalis luculenta non minus oratione respondit.

Priuilegium principum Alamannie.


In nomine Domini, Amen. Nos Bertoldus Aquilegensis patriarca, et [Eberhardus] archiepiscopus
Salseburgensis, [Sigifridus] episcopus Ratysponensis, Lympuldus Austrie ac Stirie,
[Bernhardus] Carinthie, et Octo Morauie duces, Dei gratia principes imperii, per presens
scriptum notum fieri uolumus uniuersis, quod inter sacrosanctam Romanam ecclesiam matrem
nostram et dominam, et serenissimum dominum nostrum Fredericum Imperatorem semper augustum,
Iherusalem et Sicilie regem, conuenit, quod de communi eorum uoluntate tractabitur
de uia inuenienda, qualiter ad ipsum dominum Imperatorem cum honore ecclesie, Gaietana et
Sancte Agathe ciuitates, et omnes cum bonis suis de Regno Sicilie quos in fide sua recepit ecclesia
et in ecclesie deuotione perdurant, revertantur. Ad quem tractatum datus est annus,
nisi, antea uia ualeat inueniri, ad quam inueniendam dicta mater ecclesia curam et sollicitudinem
adhibere promisit, nec ultra terminus, nisi de consensu partium prorogabitur. Set si,
quod absit, infra ipsum terminum uia inueniri non possit, ex tunc per arbitros communiter
eligendos procedetur in uia, ut dictum est, eligenda, quorum sint duo ex parte ecclesie, et
duo ex parte Imperatoris. Qui si concordare non poterint, quintum eligent, et dicto maioris
partis stabitur. Prestitit autem dominus Imperator iuramentum per Thomam de Aquino Acerrarum
comitem de mandato suo in anima sua iurantem, quod interim predictas terras et homines
non offendet nec permittet offendi a suis, et uiam, que inuenietur per communem tractatum
sancte Romane ecclesie et eiusdem domini Imperatoris, uel per arbitros, ipse dominus Imperator
obseruabit.
Notum quoque facimus, quod dominus Imperator remittit omnem offensam Teutonicis Lombardis
Tuscis et hominibus Sicilie generaliter, et Gallicis, qui contra eum Romane ecclesie
adheserunt, ut dictum Acerrarum comitem fecit iurare, quod nullo unquam tempore predictos
offendet nec permittet offendi pro eo, quod contra eum, orta discordia, Romane ecclesie assisterunt,
set pacem eis et ecclesie obseruabit. Remittit etiam ipse dominus Imperator sententias
constitutiones et banna, si qua per eum uel per alios lata uel edita sunt occasione huiusmodi
contra eos. Promittit etiam quod terras ecclesie in ducatu et marchia, seu alio patrimonio
ecclesie non inuadet nec deuastabit per se uel per alios, sicut in scriptis ab ipso domino Imperatore
factis super predictis omnibus, et bullis aureis impressis et typariis sue maiestatis
munitis plenarie continetur. Nos etiam nichilominus tactis sacrosanctis euangeliis, iurauimus
procurare bona fide, quod predictus dominus Imperator predicta seruabit, et contra ea non
ueniet. Quod si fieret, nisi infra tres menses in Regnum, infra quatuor in Italiam, infra quinque
extra Italiam duxerit emendandum, potenter ac patenter ad requisitionem ecclesie assistemus
ei contra eumdem dominum Imperatorem, donec satisfecerit. Quod si per dominum Imperatorem
steterit, quod arbitros non elegerit, uel arbitros impediuerit ne procedant, nos ecclesie

Torna all'inizio