Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 83


ut nullus dies laberetur in procinctu, quin legeret vel scriberet vel declamaret. Rarus fuit ad
recipiendas amicicias, sed acceptas firmiter retinebat; civitatem ornavit, glorians, quod
de latericia fecerat marmoream. Temporibus Octaviani Cesaris Augusti Falcidius
legem tulit, que Falcidia nominatur. Virgilius, Oratius, Ovidius Naso, Varus et Tucca, Emilius
Veronensis, Quintilius Cremonensis poete, Cornelius et Salustius ystorici, Artorius medicus Augusti,
Varo philosophus, Albucius Novariensis et Messala Corvinus rethores claruerunt. Temporibus
Octaviani fluxit fons olei de terra trans Tyberim e taberna meritoria per totam diem,
significans gratiam Christi ex gentibus; et circulus ad speciem celestis arcus circa solem apparuit
eiusdem gratiae significativus. Ad cuius tempus elucidandum aliquot annos,
qui ad rem pertinent, singulariter et evidentius declaremus.
Anno igitur Augusti X° defecit pontificatus Iudeorum. Anno XI° alienigena, filius Antipatri
Ascalonite et matris Cypridis Arabice, suscepit, ut prediximus, a Romanis Iudaicum
regnum; cuius principatus modo per duces, modo per reges, modo per pontifices
fuerat actenus a Iudeis optentum. Inminente vero Christi nativitate ad alienigenam translatum
est, ut adimpleretur illud propheticum : “Non deficiet princeps”, vel non auferetur
sceptrum de Iuda nec dux de f[emore] e[ius], donec veniat qui m[ittendus] est, et ipse e[rit] ex[pectatio]
gentium
. Sed Herodes conbussit libros genealogie gentis Iudeae, ut deficientibus probationibus
crederetur ad eam pertinere. Hic conplentur LXVIIII anni ebdomade Danielis, que faciunt
annos CCCCLXXXIII. Defecit etiam successio generis secerdotalis, cum emeretur sacerdotium
a Romanis.
Anno Augusti XLI. natus est Iohannes Baptista, qui exultavit in utero matris et
natus solvit linguam patris. Predixerat enim angelus Zacharie sacerdoti seni, quod de
Elisabeth sterili et sene filium generaret; quod quia discredidit, factus est mutus. In
VI. vero mense missus est angelus Gabriel in civitatem Nazareth ad virginem Mariam, desponsatam
Ioseph,dicens: “Ave Maria, g[ratia pl[ena], D[ominus] t[ecum]. Bene[dicta] t[u] in m[ulieribus]”;
et predixit ei, quod de spiritu sancto conciperet et pareret filium, qui vocabitur filius Dei.
Que respondens: “Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum”. Statim de spiritu
sancto concepit. Et quia dederat ei signum de conceptione Elisabeth, ivit ad eam
et salutavit eam; et ut facta est vox salutationis in auribus eius, exultavit infans in utero
eius; et ait Elysabeth ad virginem: “Benedicta tu in mulieribus, et bene[dictus] f[ructus] v[entris]
t[ui]. Et beata quae credidisti, quoniam perficientur que dicta sunt tibi a Domino”. Et ait Maria:
“Magnificat anima mea Dominum”. Peperit igitur Elisabeth filium, in cuius octavo die innuebant
patri eius, quem vellet vocari eum; et scripsit dicens:“Iohannes est nomen eius”. Et apertum est
os eius, et prophetavit dicens: “Benedictus d[ominus] D[eus] I[srael], quia visitavit et f[ecit] r[edemptionem]
p[lebis] s[uae] ”. Eodem anno,ut Tertullianus ait, vel pocius XLII° imperii Cesaris

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio