Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 37


utrumne personarum collectioni concordaret possessio, ne se
quisquam extenderet in augendo grege supra id quod posse locus
atque substantia probaretur, nec parvus unquam conventus maiorem
numero emulari presumeret, non sine quadam religionis nostre
iniuria, omnes negotiosi et cupidi, sed et supra modum solliciti facti
sunt, ita ut violenta unda actionum totam contemplationis gratiam,
ac si ignem permodicum et nimis debilitatum, extinguat. Sicque factum
est ut, sicut hebreorum ecclesia paulatim defluens ad iudaismum
defluxit, sic et ista ad consuetudinem monachorum priorum a
quibus translata est pedetentim decurrat, ita ut eidem cum Paulo si
liceat exclamare: «cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum
indigetis ut doceamini que sint elementa exordii sermonum
Dei». Et illud quod quibusdam per eundem dicitur: «sic stulti facti
estis, ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummemini?». Verum
hoc contra illos qui gloriantur in ordine, et contra interdictum ordinis
cupiditatibus deserviunt, et contra magistri Regulam modo prodigi
sunt, modo, ut prodigi esse possint, malo avaritie student.

Torna all'inizio