Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

122


divisisset, ipsum morti tradidissent. utile est igitur quando rectores
mali sunt divisi, quia tunc ad invicem in malis processibus se
impediunt et sibi mutuo contradicunt et ex tali contraditione
multa mala intermittuntur, que quidem fierent si ipsi essent
in malo concordes. quod magnum periculum provenit ex regimine
malo et magna utilitas ex regimine bono. [capitulum
tertium].
Tirannus, non rector, est dicendus qui propriam utilitatem
semper appetit et communem utilitatem populi non requirit,
qui rempublicam non procurat. iste secundum diversas passiones
vitiorum, quibus subiacet, populum sibi subiectum affliget.
si enim faucibus avaritie inardescit, bona subditorum rapiet.
unde dicit Salomon: "Rex iustus erigit terram, vir avarus destruit
eam". si ignibus iracundie estuat, pro nichilo innocentum
sanguinem fundet. unde Dominus per Eçechielem dicit:
"Principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes predam ad
effundendum sanguinem". si vero livore invidie torquetur,
subditorum virtutibus emulatur. non enim patiuntur tyranni
ut sub eis sint aliqui virtuosi, suspicantes omnes subditorum
excellentiam vel virtutem ad suam posse cedere deiectionem.
Ideo, si sunt aliqui homines virtuosi, virtutes suas celant, ne ipsi
tyranni de ipsis malam suspitionem concipiant. ideo dixit
Salomon: "Cum surrexerint impij, abscondentur homines".

Torna all'inizio