nomine censeantur. Et licet ipse dominus Chaam
audierit multa de Curia romana et statu latinorum, dessiderat
tamen multum videre nuncios venientes de partibus illis.
6. In istis partibus sunt multe septe ydolatrarum diversa
credentium, et sunt multi religiosi de diversis septis, diversos
habitus habentes, et sunt multo maioris austeritatis et observantie
quam religiosi latini.
7. De Yndia maiorem partem ego vidi et quesivi de aliis partibus
Yndie, et esset magnus profectus prodicare eis fidem Christi,
si fratres venirent. Sed non essent mictendi nisi viri solidissimi,
nam regiones sunt pulcerrime, plene aromatibus et lapidibus
pretiosis, sed de fructibus nostris parum habent; et propter
magnam temperiem et caliditatem aeris et regionis nudi
vadunt, modico coopertorio verenda cooperientes et propterea
artibus nostris sartorum et cordonum et artificiis non
indigent. Ibi est semper estas et nunquam hyemps. Battizavi
ibi circa centum personas.
8. In eadem epistola dicit ipse Fr. Iohannes quod solempnes
nuntii venerunt ad eum de Ethyopia, rogantes ut illuc
pergeret ad predicandum vel mitteret predicatores bonos, quia
a tempore beati Mathei Evangeliste et discipulorum eius, predicatores
|
|