texuisse materiam, tantaque emisisse fluenta,
tam dulciter, tam mirande. Secunde uero que
de usurpato legati nomine et periculo pariter
quod uix euasisti, plene erant, gaudium
horrore mixtum animis attulerunt: ex quibus
tamen literis, omnibus et michi notum est,
quanto circa me flagras amore; quanto studio
quod petii obtinui; quanta solicita affectione
nunc hoc, nunc illud instruens, circa cancellarium
legati, et quod alios quamplures amicos
nostros ausim, negotium ipsum secutus
es; quasi amare querens, quod aliquid laboris
supererit seruo tuo. Hey michi pater amabilis,
deficiunt sensus, ut meum expleam animum;
etiam regratiari non possum homini
moleste ferenti, qui etsi in ceteris igneam habet
memoriam, in obsequiis aut beneficiis a se impensis
glacialem prorsus et hebentem habet;
et regratiari cupio; imo ardeo eloqui, quanto
michi pluris est affectio ipsa quam munus. Sed
quid ego superflua molior ? Animum meum
nosti; et quanquam in pluribus rebus meis
|
|