De exitu longaonis — Renes exitu longaonis infestatur: sed
quia virtutis debilitate contingit, curari non possunt. Pueris quibus
nimia humiditate contingit, bene poterimus subvenire. Salernitane
mulieres hoc faciunt: filtrum in pulverem comburendo redigunt
et eo longaonem superspargunt. Illud idem faciunt de solea
veteri, vel de quolubet panno lineo. Ego autem aspaltum tero et
superspargo, vel de fo.iis mirti pulverem superspargo. Aloes autem
cum olibano mixtum et supersparsum mire prodest. Fumigium
facis de colofonia et agallone, id est galla crossa.
De ragadiis in ano. — Fiant ragadie in ano nimia siccitate: que
passio fortis est et aspera. Accipe ergo stercus asininum, labam
nigram et nitrum combuve; ragadiis melle inunctis pulverem impone
istum donec sanentur.
De pruritus in testiculis — Pruritus ex colera et sanguine nascitur
in testiculis; que egritudo fortis est ad curandum si fuerit inveterata.
Laborabis ergo in principio ut curetur; in autumpno,
hieme et vere yeralogodion purgabis, in estate vomitum provocabis.
Deinde alumen sua urina distempera ec testiculos inunge;
vel pones eos in aqua salita ibique diu stent; postea oleum facias
de granis tritici taliter: grana tritici bene sicca supra laminam ferri
frigidam pone, et cum alia lamina calida triticum comprime, et
oleo quod exierit similiter inungatur; vel, quod melius est, vinum,
sulphur, aloes, ciminum, vitella ovorum, prius tere et cum aceto
distempera et non tantum pruritui testiculorum, verum etiam
pustulis coxarurn et tibiarum valet. Unguentum nostrum ad salsum
flegma similter et amplius inuncturn ad solem operatur; et
unguentum sompnu quod: recipe litargirum, masticem, olibanum,
colofoniam, cerusam, opoponacum et armoniacum adducturn in
alula et impositum super tibias; nimium prodest. Si volueris cito
nummos habere, ita quod statim curetur, psilotro ad solem inunge,
quod una die vel duobus curat; sed postea reciprocantur.
Nimis valeant balnea gipsea, aluminosa, suklphurea propter desiccationem.
Dietam super omnia observent. Accidit multociens qood
materia ydropisis descendit ad testiculos eosque inflatos reddit,
unde precipio ut de vena illa que sub virga est minutio fiat, quia
statim liberantur.
De inflatione testiculorum — Ad inflationem testiculorum sine
materia, interiora labarum trita optime coquas, et ut comeduntur
calida superponus; vel, quod melius est, galbanum in vino coque
et cola et in colatura spongiam marinam diu bullias et superponas;
vel ebuli seu sambuci summitates diu in vino bullias, et postea
cum axungia teras, et hoc totum super testiculos ponas. Si autem
maxima duricia sit in testiculis duas pelliculas incide et in
tercia stamina pone, et tam diu teneat durice materia que duriciem
operatur recedut.
De tumore veretri. —Tumore in veretro aliquando ventositate sola,
aliquando cum materia. Si vero fuerit ex materia, statim purges
cum benedicta ve catartico imperiali; in tempore autumpni
|
|