sicut per vestrum bonum dispositum voluerunt nobis contradere in integro iam fato
Savinense territorio, et minime potuerunt, mittentes varias occasiones perversi et
iniqui homines. Tamen et ipsi iam fati fidelissimi missi omnia vobis subtiliter vice
nostra referre possunt.
Quapropter vestre a Deo protectae regali potentiae reverentissimum missum
nostrum Stephanum, dudum saccellarium, direximus suggerendum, ut pro mercaede
anime vestrae, sicut caepistis, ita in integro iam fato territorio Savinense beato Petro
regni caelorum clavigero contradere iubeatis, ut, ipse Dei apostolus pro vestra a Deo
promota regali precellentia precipuae suffragante, cum sanctis omnibus regnare mereamini.
Quatenus pro eiusdem Dei apostoli amore et mercedis animę vestrae unum
e duobus iam fatis missis cum prefato Stephano misso nostro nobis dirigere iubeatis,
ut, sicut ex antiquitus fuit et in veritate iam fati vestri fideles missi satisfacti sunt,
in integro nobis eum contradere precipiatis, et signa inter partes constituentes, ut
sine qualibet contentione aut controversia maneamus, ut opinatissimę vestra memoria
pro hoc in celestibus regnis maneat ampliata.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Divinitus preordinata vestra a Deo protecta summa regalis potentia procul dubio
credimus, quia, super pristinos omnes ac fidelissimos orthodoxosque reges atque imperatores
erga sanctam catholicam et apostolicam spiritalem matrem vestram Romanam
ecclesiam veram dilectionem habentes, innumerabilia bona per vestra laboriosa certamina
cotidie offertis. Et pro hoc nempe certi facti estote: quia, quantum caput totius
|
|