: Historia ducum Venetorum

26


Fuit ergo letitia magna Venetis et de tanta victoria cuncti gratulabantur,
Deo et beato evangeliste Marco gratias agentes. Fuit autem
prefatus patriarcha in vinculis apud Venetos cum septingentis fere
viris, qui capti fuerant, non per modicum tempus. Cum ergo hec et
alia fecissent Veneti iamque Marchianos sibi data eis peccunia associassent,
cepit virtus imperatoris admodum deficere et esse tristis,
quod infidelium suorum consilio Venetos offendere temptaverat.
Porro prefatus dux, his omnibus letus factus, contra imperatorem cotidie
agebat dans quoque et Lombardis peccuniam multam et eos
cum Marchianis iurare fatiens societatem. Sed cum iam imperator
nec a Lombardis reciperetur, confusus et deiectus rediit in Alemaniam.
[16.] Memoratus autem papa Alexander, his omnibus auditis, gavisus
est multum et corroboratus regum Francie et Anglie ac principum
reliquorum auxilio in Ytaliam venit Deo gratias agens et duci ac
Venetis plurimas refferens grates, quia cardinales et eiectos episcopos
susceperant et tantum pro Dei ecclesia opus patraverant. Porro
cum Wido de Crema, quem supra memoravimus, mortuus fuisset,
electus est a scismaticis quidam abbas de Struma et papa Calixtus
vocatus est. Qui apud Romagnam et Tusciam sedens, scissuras faciebat
et scismata. Propter scisma istud ecclesie destruebantur et
comburebantur et ecclesiastici interficiebantur viri contumeliisque
ac obprobriis efficiebantur et multa mala fiebant in terra. Cumque
multi religiosi viri et seculares principes sollicite laborarent ut ad pacem
ecclesie imperatoris animum revocarent et maxime rex Francie,
qui sicut vir bonus et honestus huic paci multum intendebat, super
his operam propensius daret, nec potuisset illum in aliquo a proposito
suo imperatorem removere et huiusmodi error in ecclesia Dei iam
per duodecim annos permansisset.

Torna all'inizio