Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1078


simplicitate movens ad risum, quam mirando spiritus fervore
compunctionis extorquens suspirium.
59 Igitur vir iste sanctissimus, qui sibi et proximis utiliter
dividere tempora novit, quadam vice relictis ex more saecularium
turbis, locum solitudinis petiit, paucosque, qui suam ab omni incursantium
tumultu quietem defenderent, secum duxit. Cupiebat
enim ad tempus soli Deo vacare, et si quid pulveris ex hominum conversatione
forsitan contraxisset, extergere. Cumque, mentis aliquantulum
continuata quiete, contemplationis fructum sapidius
degustasset, totis praecordiis desiderabat agnoscere, quid agendo sacrificium
de se Domino magis gratum posset offerre. Iam vir mirandae
virtutis consummaverat, cum se adhuc vix incepisse credebat.
Summum eius studium fuerat ad anteriora se semper extendere, et
retroacta quasi in nihilum computare. Cupiebat igitur adhuc de novo
omnes corporis passiones cunctasque mentis pati angustias, quo
perfectius compleretur in ipso beneplaciti divini voluntas.
60 Cumque huic desiderio quanto diutius tanto ferventius
anhelaret die quadam in eremitorio quo manebat ad altare devotus accessit;
super quod Evangeliorum librum cum reverentia et timore
deposuit. Post haec humiliter se coram altari in oratione prosternens,
quanta poterat devotione clamavit ad Dominum, ut in prima

Torna all'inizio