Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 87


via romanas litteras nuperrime iuvere; nam, praeterquam quod
omnia fere emendatiora occurrunt, non desunt qui quotidie aliquid
novi in communem usum proferant. Quae, et si non sunt talia, ut
iacturam illam, quam nostrae litterae gothica tempestate fecere,
omnino resarciant, levant tamen inopiam et egestatem, quam dira
illa calamitas latino nomini attulit. Quod malum ita violenter
omnia invaserat, ut a clade illa longe vetustissima aegre ad hos
annos respirare sit datum. Aliquid igitur effecerunt nostrorum temporum
viri, per quos si non rem ipsam, umbram tamen et verum
latinitatis adhuc nomen retinemus, si quidem horum ductu et
auspiciis romanus sermo omnem exuit squalorem, omnem barbariem,
quibus sordibus diu fuerat immersus. Soleo iccirco me beatissimum
putare ac naturae gratias agere, quod hac potissimum
tempestate nasci contigerit, qua si non linguam ipsam florentem
ut olim, aut qualem aetas illa aurea, qua tot viri summi una claruere,
posteritati tradidit, meliorem ac quodammodo omni ex parte
instauratam videremus.
SAVARISIUS Resartam potius, Iuliari, instauratam ne dixeris.
Quod neque tu neque aequalium quisquam et, ut audacius dicam,
ne mortalium quidem ullus videbit unquam. Sunt - quis non videt? -
humana omnia in lapsum prona, sed quae in melius mutentur difficillima.
/.
IULIARIUS Recte quidem ista, Savarisi, sed quo nomine successus
hic litterarum appellandus sit, quum maius ocium nacti erimus
licebit cognoscere; nunc illud abs te vehementer cupio audire,
immo discere potius, Sabellice, quod et huic quoque Savarisio erit
non ingratum, quid cuique eorum, qui recentissimis temporibus
latinam linguam iuvere, debeamus; si quidem alii alia in publicum
usum contulere, quae, si quis aequa, ut dici solet, lance expendisse
volet, haud omnino similia, sed alia aliis praeponderare fateatur
necesse. Verum qui haec te uno melius diligentiusve aestimare
possit est nemo, quippe qui et ab simultate omni et ambitione
longe abes, nec facis ut plerique, qui pene prius oderunt quae
legenda traduntur quam viderint, quin omnium indifferenter laus
aeque ac tua est tibi cordi; quo fit ut nullius iudicio, ut pro Savarisio
despondeam, simus libentius acquieturi.
SABELLICUS Callide, me hercule, ut solet, Iuliarius blandoque

Torna all'inizio