Salimbene de Adam: Cronica

Pag 429


qua primo prefuit archiepiscopus sanctus Maximinus, qui fuit
unus de LXXII discipulis Christi. Hic duxit secum Martham et
Mariam Magdalenam et Laçarum, cum venit de ultramarinis
partibus in odium Christi a Iudeis expulsus et positus ab eis in
navi sine velo et remige. Sed ex voluntate divina Massiliam aplicuerunt;
in qua processu temporis Laçarus, quem Dominus suscitavit
a mortuis, episcopus fuit, et scripsit librum de infernalibus
penis, sicut oculis suis ipse conspexerat. Sed audivi, cum essem
Massilie et de hoc libro inquirerem, quod ex negligentia et incuria
custodis ecclesie combustus sit liber. Habuit similiter secum
sanctus Maximinus beatum Cedonium, qui fuit cecus, quem Dominus
illuminavit; de quo dixerunt discipuli Domino: Rabi, quis
peccavit, hic aut parentes eius, ut cecus nasceretur. Habuit et Marcillam
in societate sua, pedissequam Marthe, que fuit mulier que,
Domino predicante, exclamavit in turba dicens: Beatus venter
qui te portavit, et ubera que suxisti. Ista Marcilla, famula Marthe,
vitam sancte Marthe conscripsit; que postmodum Viennam pergens
et ibi Evangelium Christi predicans, post decimum annum
a dormitione sancte Marthe in pace quievit.
De comite Provincie, qui in loco fratrum Minorum voluit sepeliri, et de
sancta Elisabeth, que voluit istud idem, sed fratres noluerunt.
Porro in civitate Aquensi plus habitabat comes Provincie,
qui fuit pater regine Francie, uxoris sancti Lodoici, qui bis transfretavit,
et regine Anglie; tum quia sanissima civitas, tum etiam
propter reverentiam sancti Maximini, qui ibi archiepiscopus fuit.
Mortuus est etiam ibi comes et sepultus extra civitatem in quadam
parvula ecclesia, ut vidi oculis meis, in nobilissimo et pulcherrimo
sepulchro quod filia sua regina Francie fieri fecit. Libenter
enim voluit sepeliri in ecclesia, fratrum Minorum, sed fratres
Minores non permiserunt, quia tunc temporis sepulturas penitus
recusabant, tum ut vitarent laborem, tum etiam ut cum clericis
discordiam non haberent. Hec etiam fuit causa quare sanctam
Helisabeth in ecclesia sua sepelire noluerunt.

Torna all'inizio