Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
fontem videatur velle reverti. Et Apameam primo irrigat regionem,
inde Moxeum regis olim Mide, post hec Hyrgaleticos
campos et ultimo Cariam, omnes fertilissimo limo fecundans.
Postremo apud urbem Hippim haud longe a Mileto civitate in
Ycareum effluit mare. Alii sibi attribuunt eam originem
quam supra Marsye descripsimus. Is quidem multos suscipit
fluvios eiusque sunt margines conspicui plurimum civitatum.
Suscipit quidem Marsyam, Obrimam atque Orbam et alios.
Insignitur Magnesia civitate, Comene, Nihilucam, Priene et
aliis. Aiunt insuper in eo nasci lapidem quem per antiphrasim
euphronam vocant, quem si quis pectori alicuius alliget in
insaniam eum vertat adeo vehementem ut aliquem ex propinquis
occidat.
MEDUACUS Venetorum fluvius.
MELAS Boetie fluvius est Minerve sacer eo quod olivetis
abundet. Hunc tamen aliqui volunt Athenarum esse fluvium,
cum ille sit Melus in Sichinarium finibus. Hic tamen Melas e
x eodem fonte cum Cephiso exundans potos greges si albi sint
nigros facit, cum Cephisus agat contrarium, et ex hoc nomen
traxit. Nam 'melam' grece 'nigrum' sonat latine.
MELAS fluvius est Chersonesi, a quo sinus in quem effluit
Melas dicitur.
MELAS seu MECAS Thessalie fluvius in Epidamnum
fluens.
MELENA fluvius Lysimachie civitati propinquus, quem puto
idem cum Mela quem in Chersoneso diximus, et sic eundem
arbitror cum Melena in radicibus Oete montis fluente: et si sic
est, parvus est fluvius.
MELLA Gallie fluvius est ea abundans herba que ab eo vocitatur
amella.
MELAS fluvius est Pamphylie navigabilis, apud quem Bethires
Busirique incolunt. Eum Cilicie veterem terminum
dicunt.
MELES fluvius in Asya Smimam circumdans, haud procul
nascens ab ea, quem inter Asyatica flumina precipuum
aiunt.
MELPES fluvius Buxentio oppido vicinus.
|
|