Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 190

Liber III


Ad eam nos genitos esse, ex intellectus et rationis magnitudine et caeteris animae partibus demonstrabimus. Posse autem virtutibus, rebus gestis et literarum monumentis facillime comparari, clarorum omnis generis virorum, quorum memoria sempiterna sit, exemplis ex antiquitate repetitis ostendemus; ad eamque consequendam lectorem propositis facultatibus incitabimus. Ad beatitudinis cupiditatem tum praesentium miseriarum enumeratio, tum futurorum explicatio lectorem satis abundeque eriget. Utraque rem, quoniam latissime patet, neque huius institutiones est, pro sua quisque prudentia et cognitione tractabit. Ac haec ad incitandam cupiditatem pertinent.
De contemptione pecuniae, honorum, gloriae et voluptatis.
Cap. IIII.
Sedatur aunt hic affectus restinguiturque contrario, ut de amore, odioque docuimus. Contrarius porro cupiditati affectus ab aliis contemptio, ab aliis abominatio, ab Aquinate Thoma fuga nuncupatur. Quae quidem ad viciorum destitutionem maxime pertinet. Habent autem vitia locos tum communes omnibus, tum singulos et proprios. Communes sunt: nos ad virtutem, non ad vitia esse natos; animam nostram optimo quoque habitu imbuendam

Torna all'inizio