Marinum de Ebulo, dilectum fidelem nostrum,
loco et vice nostra, providerimus destinandum:
universitatem vestram monemus
attente, firmiter praecipiendo mandantes: quatenus
sicut gratiam nostram charam habetis,
et ullo unquam tempore in oculis Majestatis
nostrae cupitis complacere, pro praestitis hactenus
et acceptis servitiis, et pro his quae
praestare vos expedit, in praesenti magnifica
praemia recepturi: praedictum Marinum fidelem
nostrum recipientes alacriter, sicut decet,
omnia ea quae idem M. ex parte nostra praeceperit,
tanquam ab ore nostro prolata, indubitabiliter
devotio vestra credat et adimpleat
cum effectu, ut pro instantibus servitiis, per
vos culmini nostro praestitis, et pro praestandis
in antea, vestrae devotionis sinceritas imprimatur
perpetuo visceribus cordis nostri.
Cap. CXXVII.
Fidelibus, commendans eos de fide, et animat
eos in ipsa.
Quia sicut ex relatione Thomae de Marino,
sacri Imperii in Romangia Capitanei
generalis, dilecti fidelis nostri, nuper
accepimus, et nos etiam ex operum laudabilium
testimonio certi sumus, circa servitia
nostra diligenter intenditis, et honorem nostrum
efficaciter procuratis: digna vos laude
prosequimur, et nostri favoris gratiam tanto
vobis hilarius pollicemur, quanto praesentium
negotiorum et temporis tempestate pensata,
gratiora nunc nostrorum fidelium obsequia
|
|