Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 33

libro I


plurium distinctionum continuatio, ambitum perfecte sententie
comprehendens. (4) Abusive tamen, sicut una vocalis est sillaba,
sic est quandoque clausula uni membris, que grece monocolon
vocatur, ut si dicam: 'Fides est virtutum omnium fundamentum'.
(5) Debemus itaque adtendere diligenter quod sicut in
aliis rebus ita in clausulis est mediocritas observanda. (6) Nam
clausule nimis curte, licet aliquando expediant, raro tamen conveniunt
oratori, quia penuriam quandam in sententia indicant
et sermone; (7) longe vero nimis prolixitate sua spiritum dictatoris
fatigant et tedio quodam animos afficiunt auditorum. (8)
Mediocritas itaque observatur si ex duobus vel tribus membris
vel quatuor vel quinque clausula contexatur. (9) Si vero sex
vel septem vel plura membra receperit, videbitur tediosa: tamen
apud auctores et maxime istoriographos multotiens toleratur
et talis clausula perimonelexis in rethorica Martiani vocatur.
(10) Multi tamen volunt quod satis honeste usque ad septenarium
possit etiam in epistolari dictamine clausula prorogari.
(11) De his ergo exempla per ordinem subiungamus.
Hec clausula est bimembris: 'Largitas facit claros, sed avaritia

Torna all'inizio