Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim distinguunt
tria genera operum. Quaedam enim sunt opera per se bona; et conscientia
quae ea facienda dictat, non est errans, sed recta; unde talis conscientia
simpliciter ligat, nec unquam deponenda est. Quaedam vero sunt de se indifferentia,
ut levare festucam, vel aliquid huiusmodi; et si conscientia talia opera
dictat esse facienda, obligat ad faciendum, non simpliciter, sed manente tali
conscientia; unde tenetur vel conscientiam deponere, quia erronea est, vel facere
quod conscientia dictat: aliter enim peccat. Quaedam vero opera sunt de se
mala, sicut fornicari, mentiri, et huiusmodi: et ad haec nullo modo conscientia
obligare potest. Sed verum est quod si aliquis credat se non fornicando legem
Dei contemnere, non propter hoc quod conscientia eum ad fornicandum ligat,
peccat; sed quia in contemptum Dei, hoc quod dimittendum est, dimittit.
Sed si diligenter videatur quomodo conscientia ligat, invenitur in omnibus ligare,
ut alia opinio dicit. Conscientia enim quoddam dictamen rationis est.
Voluntas autem non movetur in aliquid appetendum, nisi praesupposita aliqua
apprehensione: obiectum enim voluntatis est bonum vel malum, secundum quod
est imaginatum vel intellectum. Intentionem autem boni vel mali ratio ipsa
demonstrat. Unde cum actus voluntatis ex obiecto specificetur, oportet quod
secundum rationis iudicium et conscientiae, voluntatis actus procedat: et per
modum istum conscientia ligare dicitur: quia scilicet si aliquis fugiat per voluntatem
quod ratio bonum dictat, est ibi fuga boni, quae fuga malum est: quia
voluntas fugit illud ac si esset bonum secundum rationem, propter tristitiam aliquam
secundum sensum: et similiter si ratio diceret aliquod bonum esse
malum, voluntas non potest in illud tendere, quin mala sit: tendit enim in illud,
ut ostensum est a ratione, et ita ut in malum simpliciter, propter apparens
bonum secundum sensum: et ideo sive ratio sive conscientia recte iudicet, sive
non, voluntas obligatur hoc modo, quod si iudicium vel dictamen rationis, quod
est conscientia, non sequitur actus voluntatis, inordinatus est; et hoc est obligare,
scilicet astringere voluntatem, ut non possit sine deformitatis nocumento in
aliud tendere, sicut ligatus non potest ire.
Sciendum tamen, quod aliter ligat conscientia errans, aliter conscientia recta.
Conscientia enim recta obligat simpliciter et per se: hoc enim quod est per
ipsam dictatum, est in se bonum, et ex iudicio rationis bonum apparet; unde si
non fiat, malum est; et si fiat, bonum est. Sed conscientia erronea non obligat
nisi per accidens, et secundum quid: si enim dictet aliquid esse faciendum, illud
fieri in se consideratum, non est bonum necessarium ad salutem, sed apprehenditur
ut bonum: et ideo cum non liget nisi secundum quod est bonum, non obligatur
voluntas per se ad hoc, sed per accidens, scilicet ratione apprehensionis,
qua iudicatur bonum: et ideo si fiat aliquid quod est secundum se malum, quod
|
|