Iohannes siquidem et Iacobus, propter personarum discretionem
alter horum proprius, et alter adoptiuus ueraciter filius uocitari.
Nam si facultas humanae possibilitatis exigisset, quatenus Iohannes
permanens id quod erat, posset cum Iacobo in unione
personae inseparabiliter effici unus, ita ut proprietas naturalis gemina
permaneret, et unio personalis in dualitatis uocabulo nulla
posset ex causa rescindi, tunc unus Iohannes Iacobusque personaliter
effectus poterant fortasse uterque et adoptatiuus et uerus filius
dici. Sed quoniam Iohannes et Iacobus per consortium quidem
caritatis possunt esse cor unum et anima una, numquam tamen
naturaliter per unitatem personae effici posse creditur ambo unus,
numquam Iohannes aliter nisi Zachariae filius permanet semper
uerus. Sed licet omne quod ex rebus humanis exempli collegitur
causa indignum diuino cultui haud dubio adscribatur, libet tamen,
in quantum similitudinis exeret ratio, ex uisibilibus inuisibilia et
ex humillimis sublimia conparari. Nam cum redemptor noster se
uitem ueram, discipulos palmites, patrem autem suum agricolam
parabolice declarasset, ex rebus profecto terrenis diuini excellentius
mysterii gloriam sublimauit. Tantae ergo tamque diuinius auctoritatis
firmati praeconio, nil tamquam intemperatius coniecti praemissae
exempli existimo obesse figurae.
II 17 (I 43) Christus igitur unigenitus sempiterni genitoris filius,
qui ab ipsa, ut uerius reseram, ineffabilique uirginalis uteri conceptione
in dei filii personam susceptus unaque cum deo inconfusae
sed et indiuiduae factus persona, unus idemque uerus dei hominisque
filius, indiscretus iuxta carnis dispensationem persona discretusque
natura, porro secundum diuinam ineffabilis gloriae maiestatem
inseparabilis cum patre sanctoque cum spiritu essentia sed
discretus persona, semper unigenitus et uerus dei filius, cessante
prorsus omnino adoptiui uocabulo nominis. Non enim Christo
Iesu consequenter rataeque possibilitatis appellatio defertur adoptionis,
cui numquam dedecus contigit alienationis, cum sit adoptio
nomen mihi cunctorumque redemptorum bonum. Idcirco tamen
uni deo hominique dignius adscribi posse ratio non permittit
|
|