De etate Alexandri
Fuerunt anni uite illius triginta duo et menses septem,
et in uicesimo annorum natiuitatis sue cepit conmittere bellum,
et in duodecim annis acriter preliauit. Septem mensibus acquieuit
et subiugauit sibi omnes barbaras naciones. Natus est autem
septimo kalendarum Ianuarii. Obiit autem quarto kalendarum
Aprilis. Fabricauit eciam in uita sua ciuitates duodecim, que
hactenus habitabantur, quarum nomina sunt hec:
Prima Alexandria est, que dicitur Yprisalitas,
Secunda Alexandria est, que dicitur Iepiperum,
Tercia Alexandria est, que dicitur Sychia,
Quarta Alexandria est, que dicitur Baconscriti,
Quinta Alexandria est, que dicitur Yaracon,
Sexta Alexandria est, que dicitur Butifalon,
Septima Alexandria est, que dicitur sub flumine Tygris,
Octaua Alexandria est, que dicitur Babilon,
Nona Alexandria est, que dicitur apud Croadam,
Decima Alexandria est, que dicitur Masagoras,
Vndecima Alexandria est, que dicitur Yprosiacon,
Duodecima Alexandria est, que dicitur Egyptus etc.
|
1
5
10
15
20
|