Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 29


Si quis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et P[auli] apostolorum eius se nouerit incursurum (uel: incurrat). AMEN.
XXXII.
Domini pape ad imperatorem.
Eug(enius) episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio in Christo Corrado Dei gratia inuictissimo Romanorum imperatori semper augusto salutem et apostolicam benedictionem. Cum rex regum et dominus dominatium te imperatorem per nostrum ministerium et iustitie rectorem uoluit constituere, expedit tibi suas ecclesias a prauorum incursionibus defensare et in eisdem deuote seruientes corporali gladio manutenere. Celsitudini tue notificare uolumus, quod Romani, qui sibi maiorem uel parem habere adhuc minime uoluerunt, personam nostram a propria sede eicerunt et dilectos filios nostros cardinales, quod siquidem sine lacrimis dicere non possumus, ad excellentiam tuam per presentia scripta plurimum rogando mandamus, quatinus uniuersis regni tui uiribus collectis Aritium ad nos uenire proxima beate Marie festiuitate labores, ubi nimirum quod nobis fuerit faciendum, tuo consilio faciemus.
XXXIII.
R(esponsio) eiusdem.
Quotiens, in Christo karissime pater, de uestra sancte Romane ecclesie, que caput et omnium mater est Domino uolente statuta, aduersitate aliquid certi cognosco, totiens doleo, dolendo contribor et ad utriusque liberationem

Torna all'inizio