Minuebatur populo luctus asdis dedicatione, cum a censoribus
lustrum condebatur, cum votum publice susceptum
solvebatur; privatis autem, cam liberi nascerentur, cum honos
in familia veniret, cum pater aut liberi, aut vir aut
frater ab hoste captus domum rediret, cum puella desponsaretur,
cum propriore quis cognatione, quam is, qui lugeretur,
natus esset, cum in casto Cereris constitissent.
Maximse dignationis flamen Dialis est inter quindecim flamines,
et cum cetera discrimina maiestatis suae habeant,
minimi habeatur Pomonalis, quod Pomona levissimo fructui
agrorum praesidet, id est pomis.
Mundum gentiles ter in anno patere putabant, diebus his:
postridie Vulcanalia, et ante diem tertium Nonas Octobris,
et ante diem sextum Idus Novembris. Inferiorem enim eius
partem consecratam dis manibus arbitrantes clausam omni
tempore, praeter hos dies, qui supra scripti sunt, quos dies
etiam religiosos iudicaverunt ea de causa, quod his diebus
ea, quae occulta et abdita religionis deorum Manium essent,
in lucem adducerentur et patefierent, nihil eo tempore in
republica geri voluerunt. Itaque per hos dies non cum hoste
manus conserebatur, non exercitus scribebatur, non comitia
|
|