regiminibus extitit, nequiverunt; pro quo valde ipsum vestrum asseritis germanum
tristem effectum, in eo quod non eius perfecte instruisset monachos.
Et quidem, benignissime rex, satisfacimus christianitatem tuam, quod, nisi Georgius,
qui eidem scolae praefuit, de hac migrasset luce, nequaquam eundem Simeonem a
vestri germani servitio abstolere niteremur. Sed defuncto praelato Georgio et in eius
isdem Symeon, utpote sequens illius, accedens locum, ideo pro doctrina scolae eum
ad nos accersivimus. Nam absit a nobis, ut quippiam, quod vobis vestrisque fidelibus
onerosum existit, peragamus quoquomodo; potius autem, ut praelatum est, in vestrae
caritatis dilectione firmi permanentes, libentissimae, in quantum virtus subpetit, voluntati
vestrae obtemperandum decertamus.
Propter quod et prefatos vestri germani monachos sepe dicto contradimus Simeoni
eosque obtime collocantes sollerti industria eandem psalmodii modolationem
instrui praecepimus et crebro in eadem, donec perfectae eruditi efficiantur, pro amplissima
vestrae excellentiae atque nobilissima germani vestri dilectione, ecclaesiasticae
doctrinae cantilena disposuimus efficaci cura permanendum.
Obtantes de reliquo, excellentiam vestram aevis ac prosperis temporibus in
Domino valere et regni perfrui sceptra atque triumphales de hostibus, intercaedente
beato Petro, consequi victorias.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Dum divina scripturarum istoriarum in nostro memoriale revolvimus et diversorum
Dei electorum merita perpendimus, et, vestra divinae inspirationis studia, in
nostrae mentis intuitu conferentes, novum te Moysen in his diebus refulsisse, praecellentissime
fili et spiritalis compater, comperimus. Ille quidem, ut Israheliticum
populum ex affligentium erueret obpressionibus, a divina maiestate praecepta suscepit;
tu quoque, precellentissime atque eximiae rex, ad liberandam sanctam universalem
catholicam et apostolicam Dei ecclesiam divinitus es inspiratus. Per illum denique
Dominus in monte Sina legis mandata eidem Ebraico populo observanda tradidit et
lumine eum claritatis suae inlustravit; per te quoque redemtor noster, Dei hominumque
mediator, ecclesiae suae et universo populo christiano eius pretioso redempto
sanguine pacem tribuit et eius fidei orthodoxae perfectam contulit defensionem. Et
|
|