et XXV de familia sua. Audivi hec omnia a ministro Turonie
sive Sancti Martini, qui ibi erat. Tunc recordatus sum illius verbi
quod dicit Amos propheta, V: In omnibus plateis planctus, et
in cunctis que foris sunt dicetur: Ve, veh! Et vocabunt agricolam
ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere, et in omnibus viis
erit planctus. Et infra, VIII: Multi morientur, in omni loco prohicietur
silentium. Et nota, ut etiam alibi me dixisse recordor,
quod ista est regula generalis et firma, quia, quotienscumque
boum precedit mortalitas, totiens sequenti anno hominum mortalitas
subsequatur. Idem post famem que precedit accidere consuevit
ut mortalitas hominum similiter subsequatur.
Item in hoc millesimo frater Vitalis, minister Bononie, in
mense Septembri, apud Bononiam ultimum diem clausit. Et XV
annis vel XVI stetit minister, et fuit homo parvi valoris quantum
ad exteriora. Post cuius decessum congregati fratres in conventu
Bononiensi, guardiani scilicet, custodes et lectores et alii
discreti, quibus de iure electio debebatur, in mense Octobre elegerunt
fratrem Bartholomeum de Bononia, ut provincialis esset
minister, qui Parisius magister fuerat conventatus. Et miserunt
fratrem Philippum de Boschettis de Mutina Parisius ad generalem
ministrum fratrem Arlottum, ut ministrum confirmaret electum;
et ita fecit.
De morte Philippi regis Francie.
Item in hoc supradicto millesimo Philippus rex Francie in
Hispania ultimum diem clausit in civitate Geronda, ubi erat cum
exercitu magno quem conduxerat contra Petrum Aragonie regem.
Multi etiam de exercitu regis mortui sunt, non ab hoste percussi,
sed a voluntalte divina, cui omnia, quando vult, moriuntur et
vivunt. Hic fuit filius sancti Lodoyci. Et portatum fuit corpus
regis Philippi Parisius et ibi sepultum; et regnavit Philippus
filius eius pro eo.
|
|