Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 156


promissiones et obligationes in territorio Montano in fundo Hilica
cum castello qui vocatur Guischetta, et omnia quantacumque ad
ępiscopatum pertinent infra istos fines: ab ipsa aqua de Clarino
pergentes in vertieem montis, a pede flumen Trontu, ab alio
latere terra filiorum Odemundi usque in verticem montis.
item, Berardus filius Pintonis concessit in hoc monasterio et
vendidit res suas in castello de Pile, et de villa Sancti Xisti, pro
quibus recepit in prętium merces valentes libras .XXX. item,
Bonushomo filius Arimanni, et Bonushomo et Arimannus et
Dodo et Iohannes filii eius concesserunt in hoc monasterio
ęcclesiam Sancti Angeli in Tufo territorii Carsulani. item,
Grimaldus iudex filius Ribertonis cum Ota coniuge sua concessit
in hoc monasterio res suas in comitatu Asisiensi et vocabulo
Sansi, et ad Sanctum Christoforum, quę sunt tria casamenta.
item, Rainerius eonnes filius Saxonis comitis de comitatu Civitatis
Castellanę cum Stephania uxore sua concessit in hoc monasterio
ęcclesiam Sancti Laurentii in territorio Carcari, comitatu Centucellensi,
iuxta mare magnum, in loco qui vocatur Heriflumen,
qui vulgo dicitur Gerflumen. item, Girardus comes filius
Girardi comitis concessit in hoc monasterio et domno Berardo
abbati ęcclesiam Sancte Severe, et castellum iuxta ipsam ęcclesiam,
et .XV. casalina in ipsa suprascripta civitate, et medietatem
de portu eius, et quintam partem de vineis et terris pertinentię et
tenimenti eiusdem civitatis. item, Azo filius Honorie concessit
in hoc monasterio res suas territorii Sabinensis in Sorbiliano,
et Pantana, et Montopulo. item, Girardus filius Apę
concessit in hoc monasterio res suas territorii Sabinensis ubi dicitur
Conchę. item, Candolfus filius Petonis et Iohannes
filius Petri eoncesserunt in hoc monasterio res suas in Puzalia
Maiori. item, Letaldus filius Letonis concessit res suas ducatus
Spoletani in castaldatu ęquano, et in rivo de Viti, et in

Torna all'inizio