Petrarca Franciscus: Bucolicon carmen

Pag 107

Egloga III


Da. Consilium laudo; sedenim que prima petebam,
       Prima taces: spes summa tuos que nutrit amores?
Stu. Pretereo quecunque tribus mea pectora lustris
       Ingenti siluere fide, gemitusque latentes,
       Et vigiles noctes, et que fert plurima secum
       Immitis dum sevit amor, que forte benigno
       Iudice sint aliquid; tamen hec periisse sinamus.
       Sic ierit; tulerit tales michi vita labores;
       Debitus incaute fuerit furor iste iuvente.
       Haud tacuisse velim, quod, cum mea pauca putarem
       Posse placere tibi, studui si musica forte
       Ars michi ferret opem, quod te sonus atque camene,
       Non auri fulgor caperet; frustraque timebam
       Hanc etiam tentasse viam; raucumque videbar
       Nescio quid strepere, donec mea carmina Faunos
       Non puduit Driadesque pari celebrare favore.
       Sepe quidem ramum vidi dulcedine tentas
       Linquere, et attonitas in me spectare capellas,
       Spernere apes cithisum, mutas estate cicadas.
       Letabar. Nec nata prius fiducia nostri est,
       Quam sacer ille michi: Cane fidens, diceret Argus.
Da. Et merito; namque ille fuit qui talia posset.
       Iure iubere suo, nosset qui talia solus.
       At tu, si qua recens studium tibi contulit, effer.
Stu. Dane, nostra quies, noster labor atque voluptas,
       Unam ego te dominam, teque hostem affusus adoro.
       Tu decus es nemorum, tu spes pastoribus ingens;
       Te vates magnique duces, te Iupiter altus
       Diligit, ac iaculo refugit violare trisulco,
       Quo ferit omne nemus. Te, quam pharetratus Apollo,
       Quam celebres arsere dei, nunc Stupeus ardet,

50




55




60




65




70




75




80
Torna all'inizio