Salimbene de Adam: Cronica

Pag 374


Ipsi enim non erant de semine virorum illorum per quos salus facta
est in Israel
, sed erant porcarii et vaccarum custodes.
Hic ab Apostolo describitur vita et forma et regula illorum qui pie et religiose
volunt vivere in Christo Iesu Domino nostro.

Verumtamen hoc habebant, quia tota die discurrebant per
civitatem mulieres videndo, reliquum tempus expendebant in
ocio et nichil operabantur, cum dicat Apostolus, II ad Thessa. 3:
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu
Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et
non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim
scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti
fuimus inter vos neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed
in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmet
ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam etiam, cum
essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam, si quis non
vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam
ambulare inquiete, nichil operantes, sed curiose agentes. His autem,
qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Iesu
Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent
.
His verbis describit Apostolus vitam et formam quam tenere
debent hi qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed sunt synagoga
Sáthane
, congregatio stultorum et ignobilium et representatio
discipulorum Antichristi. De quibus Iohannes dicit, I canonica
IIII: Karissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate
spiritus, si ex Deo sunt, quoniam multi pseudo-prophete exierunt
in mundum
. Quales sunt isti, qui se dicunt Apostolos esse et tota
die ociosi
, tota die vagabundi per civitates et per mundum discurrunt
nec operari volunt, sed vivere ex aliorum sudore et labore,
cum dicat Propheta: Labores manuum tuarum quia manducabis
beatus es, et bene tibi erit
. Ideo dicit Sapiens in Prover. XVI:
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eam os suum. Item
Apostolus, ad Ephe. IIII: Qui furabatur, iam non furetur, magis

Torna all'inizio