Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 197

Liber III


De audacia et metu.
Cap. VI.
Proximi sunt his audacia et metus, quorum alter magis excitandus, alter magis reprimendus est: uterque tamen pendet ex altero. Igitur si metum repellere atque audaciam accendere constituerimus, primum quidem dabimus operam, ut metus causam diligenter indagatam, quantum possumus, extenuemus eamque vel falsam vel inanem vel ineptam vel parvam esse ostendemus neque debere ullum his rebus aliquo pacto commoveri dicemus et quam turpis sit in homine, tum formido, tum ignavia, utriusque effectibus atque exemplis demonstrabimus. Deinde hominem ad id quod volumus, audendum, proposita rerum gerendarum, sive virtutum mercede ea, quam ille dignissimam et cumulatissimam putet, incitabimus. Tum de animi magnitudine et audacia in rebus gerendis disputabimus eamque rem pulcherrimam atque honestissimam rationibus et exemplis maxime illustribus faciemus. Labores et pericula omnia, tum extenuanda, tum contemnenda esse dicemus neque deterri fortem virum aut laborum periculorumve magnitudine aut vinculorum tormentorumque atque ipsius denique mortis metu oportere. Hoc loco exemplis aequalium aut etiam si poterimus, minorum, qui vel eadem vel similia gesserint, hominem inflammabimus atque ad eos aemulandos aut etiam superandos

Torna all'inizio