Salimbene de Adam: Cronica

Pag 628


Festinaverunt igitur et audiverunt ab eo, et ego comedi in pace
cum socio meo. Et cum pervenimus Ferariam cum fratre infirmo,
tota civitas plena erat de morte Romani pontificis, quia
quod archiepiscopus a nobis habuerat Ferariam miserat, volens
inde habere honorem, si primus videretur relator.
De magistro Martino Mantuano episcopo.
De fratre Regaldo Rotomagensi archiepiscopo.
Post hunc factus fuit legatus magister Martinus de Parma
ad predicandum crucem et ad ordinandum illos qui crucem predicarent
et homines crucesignarent in succursum Terre Sancte.
Hic fuit nutritus in casali illorum de Puçulesio de Parma. Hunc
papa Innocentius quartus fecit episcopum Mantuanum. Et fuit
curialis homo, humilis et benignus et liberalis et largus. Libenter
dabat comedere aliis curialiter et decenter, et erat magnus potator.
Largas expensas fecit Mantue fratri Rigaldo et toti familie
sue, cum transisset per eum eundo ad curiam. Et misit ante eum
senescalcum suum, volens sibi facere expensas usque Bononiam.
Sed frater Regaldus hoc non est passus, quia dixit quod de medietate
reddituum suorum poterat splendide vivere et decenter cum
tota familia sua, et aliam medietatem habebat superfluam. Et
habebat LXXX equitaturas in illo itinere et decentem familiam.
Et cum comedit Ferarie in civitate, tenuit secum ad comedendum
IIII fratres Minores, qui iverant ad visitandum ipsum. Et habebat
ante se super mensam duas magnas concas argenteas, in quibus
pro pauperibus ponebantur cibaria. Et portabat dapifer semper
duo fercula de quolibet ciborum genere secundum diversitates
ciborum et ponebat ante fratrem Rigaldum. Ille vero unum ferculum
retinebat sibi, de quo comedebat, aliud vero pro pauperibus
refundebat in concas. Et sic faciebat de qualibet appositione
et diversitate ciborum.

Torna all'inizio