Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 87


facta est, plurimos in Liguria et Venetiis extincxerat, et post annum, quem diximus
fuisse ubertatis, fames nimia ingruens universam Italiam devastabat. Certum est
autem, tunc Alboin multos secum ex diversis, quas vel alii reges vel ipse ceperat, gentibus
ad Italiam adduxisse. Unde usque hodie eorum in quibus habitant vicos Gepidos,
Vulgares, Sarmatas, Pannonios, Suavos, Noricos sive aliis huiuscemodi nominibus appellamus. (la parola spezzandosi va a capo? Unire i paragrafi o tenere il nr di linee)
27. At vero Ticinensis civitas post tres annos et aliquod menses obsidionem perferens,
tandem se Alboin et Langobardis obsidentibus tradidit. In quam cum Alboin
per portam quae dicitur Sancti Iohannis ab orientali urbis parte introiret, equus eius in
portae medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus, quamvis hinc inde hastarum
verberibus caesus, non poterat elevari. Tunc unus ex eisdem Langobardis taliter regem
adlocutus est dicens: "Memento, domine rex, qualem votum vovisti. Frange tam
durum votum, et ingredieris urbem. Vere etenim christianus est populus in hac civitate".
Siquidem Alboin voverat quod universum populum, quia se tradere noluisset,
gladio extingueret. Qui postquam talem votum disrumpens civibus indulgentiam promisit,
mox eius equus consurgens, ipse civitatem ingressus, nulli laesionem inferens, in
sua promissione permansit. Tunc ad eum omnis populus in palatium, quod quondam
rex Theudericus construxerat, concurrens, post tantas animum miserias de spe iam
fidus coepit futura relevare.
28. Qui rex postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiis suae
coniugis interemptus est. Causa autem interfectionis eius fuit. Cum in convivio
ultra quam oportuerat apud Veronam laetus resederet, cum poculo quod de capite Cunimundi
regis sui soceris fecerat reginae ad bibendum vinum dari praecepit atque eam
ut cum patre suo laetanter biberet invitavit. Hoc ne cui videatur inpossibile, veritatem
in Christo loquor; ego hoc poculum vidi in quodam die festo Ratchis principem

Torna all'inizio