sed splendorem quo perfunditur, nullatenus intuetur, sic ad conspiciendam
contemplationis lucem sese inaniter erigit, qui per saecularis
vitae meritum aciem cordis amisit. Nam si quilibet ignotus cubiculum
regis irrumpat, eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen
alloquio non perfruitur, quia carus ei per anterioris notitiae gratiam non
habetur. Ita nos infelices et miseri, quod quidem de meis similibus
loquor, sepe soli in angusta cellulae remotione consistimus, solis divinae
maiestatis optutibus trementes adstamus, peccatis tamen obstantibus, vel
intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur.
Sic itaque velut ante regis videmur adstare praesentiam, sed quia per
vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem
non gustamus. Sed, o dulcedo melliflua, cum Dominus in servo et servus
delectatur in Domino! Unde psalmista: Suavis sit , inquit, ei laudatio
mea, ego vero delectabor in Domino . Michi autem misero velle quidem
adiacet, perficere autem non invenio. Non enim invenio in carne mea
bonum. Et haec quidem desidero, ad haec toto corde suspiro, sed ad haec
consequenda meritis prohibentibus non assurgo. Quem videlicet et reprehensibilis
vitae reatus impediunt et exteriora negotia fulgorem lucis intimae
conspicere non permittunt. Et haec eadem terrena turbatio, quae
videlicet a contemplationis intuitu mentis obruit aciem, scribendi quoque
michi nichilominus adimit facultatem. Huc accedit, quoniam licet ego
dictare forte quid valeam, deest antiquarius, qui transcribat. Sed cur ego
negatae transcriptionis queror incuriam, cum non modo quispiam, quae
scribo, transferre, sed ne celeri quidem vacet lectione percurrere? Aecclesiarum
plane quique rectores, quibus potissimum huius rei cura debuisset
incumbere, tanto mundanae vertiginis cotidie rotantur impulsu, ut eos a
|
|