4. LANFR.  Dei enim sumus . Ratio cur dixerit mercedem: 
Operarii enim, quos adjutores hic vocat,  
mercedem solent accipere. 
5. AUGUST ( ex lib. De fide et oper. , c. 16, tom IV).  
 Fundamentum . Fides gratiae Christianae, id est, ea 
quae per dilectionem operatur, posita in fundamento,  
neminem perire permittit. Super hoc fundamentum  
alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos,  
is videlicet qui cogitat quae Dei sunt, quomodo  
placeat Deo. Alius aedificat super idem fundamentum  
ligna, fenum, stipulam, is videlicet qui cogitat quae  
sunt mundi, quomodo placeat uxori. ( ibid., ex Ench.  
ad Laurent. , c. 68, tom III.) Illius opus non exuritur,  
qui non ea dilexit quorum amissione crucietur.  
Exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non  
pereunt quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam  
alterutrum [ al. , alterutra] conditione proposita, eis  
potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi  
talia, deserit Christum, quamvis doleat cum  
amittit, salvus quidem est; sic tamen quasi per  
ignem. ( ibid. paulo ante ) Est ignis iste tentatio tribulationis,  
de quo scriptum est:  Vas figuli probat  
fornax, et homines justos tentatio tribulationis . 
6. LANFR.  Fundamentum enim . Quasi aliquis  
diceret: cur dixisti: Tantum superaedificet, et non  
dixisti: Fundamentum enim ponat? Absit! inquit,  
fundamentum enim aliud, etc. 
7. AMBROS.  Si quis autem superaedificet , etc. Tribus  
prioribus, bona; tribus sequentibus vana doctrina  
signatur. 
8.  Quasi per ignem . Ignis extremi judicii tandiu  
durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. 
9. AUGUST. ( ex tract. in psal.  CXXII).  Nescitis quia  
templum Dei . Omnes adhuc infirmi et secundum  
fidem ambulantes, secundum fidem templum sunt  
Dei; et templum Dei erimus aliquando, et jam 
  |  
  |