Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 89


Ad quendam amicum qui mihi obscuras miserat
litteras.
Ut ad amoris copulam fratrum collabitatio per se est
ineficax et insufficiens ratio, sic longa absentia corporum
nullam facit remotionem affectuum. sicut enim sol dum
nube tegitur lumen terris non parat, in celu tamen non
minus flagrat, sic mee mentis ardor negotiorum impeditus
tumultibus, et si in presenti non elucescat opere, non minus
tamen ardet in pectore.
Qua propter uobiscum iugiter inuigilans mente recolo,
anhelo spiritu, ratione inuestigo, quid fuerit quo uestram
amiciciam acquisiuerim. qua quoque mercede uel futuro
merito eam retinere ac per bene gesta promereri potuero,
satis superque dubito.
Quod autem dictaminis uarietatem insolitam, caligine
tectam, obscuritate plenam mihi scripsistis, et quasi barbarie
uestram uoluntatem innotescere uoluistis, uehementer
admiror, cum quod debebatur non detegere sed summopere
tegere cartula conabatur. uerumtamen quia antique dilectionis
connexio non conmendatur uerborum folio, quanti ardoris
conplexione mea mens uobiscum inuigilet exposicione
non indiget. ad hec si ipse dicere cuperem, ingenii culpa
et enormium rusticitate fortasse deficerem. quid plura?

Torna all'inizio