rei dignitas vigilanter inspicitur, idcirco utraque haec festivitas digne praemissis
est excipienda ieiuniis, quia et beata virgo molestiam carnis moriens
pertulit, et beatus Iohannes per conditionem nascendi ex maternis visceribus
vagiendo ac plorando processit.
Merito ergo illis per ieiunia pridiana compatimur, ut illucescentibus
eorum sollemniis communi cum eis laeticia perfruamur, ut moerore simul
cum illis afflicti, simul epulemur etiam gaudio feriati. At fortasse dicitur,
quia beata virgo quae sine dolore vitae auctorem edidit, dolorem moriendo
non sensit? Sed qua auctoritate eam quis divinetur in corpore non doluisse
morientem, cuius animam pertransierit gladius adhuc etiam in carne
manentem? Presertim cum et ipse mediator Dei et hominum moriturus
dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem . De quo et Petrus: Quem
Deus , inquit, suscitavit a mortuis, solutis doloribus inferni . Sed sive
moriens dolorem non senserit, quod Deus utique potuit, sive senserit,
quod forte permisit, unde, quaeso, iste est praedicator epularum, et salutaris
abstinentiae inimicus, nisi ex eorum numero, de quibus apostolus
conqueritur dicens: Multi enim ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc
autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, et
quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena
sapiunt . Moyses et Aaron mortis debita persolventes, mensurno dierum
spacio singillatim quisque ab Hisraelitica plebe deplangitur. Defunctum
quoque Iacob tota Aegyptus lugubri septuaginta dierum lamentatione
prosequitur. Tu obeunti genitrici Dei, uno saltim die refugis compati, ut
inter eius solemnia merito debeas gloriari?
Porro de nativitate salvatoris non minus inhonestum quid et indecens
agitur, cum in eius vigiliis a nonnullis, etsi tantum cenetur, vino tamen et
diversis coccionum apparatibus indulgetur. Plane cum panis ille ad hoc
de caelo descenderit, ut iam communis cibus sit etiam hominum, qui
|
|