aliquandiu in agro moratus solem ad occasum vergere et opacam noctem iam pene terris
imminere conspexit, ad vicinam silvam, ne vacuus redire videretur ac per hoc gratiam
patris, cuius verba contempserat, recipere posset, ligna caesurus domumque delaturus
accessit. Cumque ligna iam componere coepisset in sarcinam, subito quasi vehementis
spiritus sonitum contra se venire persensit elevatoque sursum capite nigerrimam avem in
modum vulturis magno cum impetu per aera supra se volantem conspexit; quae haud
longiuscule in semita, qua puer regredi debebat, sese obviam posuit. Itaque cum timore
perterritus ac tremebundus in eam intenderet, illa in speciem nigerrimi pueri, cuius
capilli hispidi ac sursum erecti, extrema pars vestium in rubore desinere videbatur, sese
transformans ostendit. Igitur puer, dum id, quod videbat, pavidus ut erat, animo inspiceret,
isdem antiquus hostis eum taliter allocutus est: "Efficere", inquit, "o puer, ex toto meus
et una mecum ad huius proximi fluminis oram accede; ibique auri et argenti magnam
copiam tibi tribuam, ut non lignis, sed auro argentoque domum revertaris onustus, quatinus,
dum superfueris, omnes propinquos vicinosque tuos divitiis excellens nobiliter deliciosa
fruaris vita in terris." Haec autem ei antiquus hostis non ideo persuadebat, ut, quae
pollicebatur, tribueret, sed ut eum mergens necare posset in flumine. At puer frequenter
Christi nomen invocans crucis se studebat munire signaculo flebilique voce talia responsa
reddebat: "Absit a me, absit, ut alicuius aliquando efficiar famulus, nisi, qui me creavit,
omnipotentis Dei et, qui me generavit, patris mei". Cum itaque iterum atque iterum
signum sibi salutis apponeret, daemon, qui videbatur, in undas vicini fluminis inde se
summovens magno cum strepitu mersit ibique serpentum sibilare, asinorum rudere, mugire
taurorum, rugire leonum more coepit atque tantum timorem misello incussit, ut tota
sibi silva rotari in vertiginem videretur. Cumque in terra fere iaceret exanimis et, quid
ageret, penitus ignoraret, ecce subito senex mitrato capite, candida stola indutus, sibi
astans apparuit et inquit ad eum: "Quid hic agis, cum se iam tardior hora protrahat, et
recedentibus cunctis solitaria iam paene arva remanserint? Surge quantocius domumque
redire festina, ne, si amplius hic moratus fueris, grave periculum incurras". Surgens itaque
de terra, cum se ad levandam sarcinulam inclinasset, isdem, qui visus fuerat, senex,
disparuit, et ecce iterum malignus spiritus ante oculos eius se ingerens eisdem quibus
prius verbis affari puerum coepit. Sed ille nichilominus, quae hortabatur, se facturum
omni modo denegans, flens et eiulans in terram decidit ac, prout poterat et sciebat,
salvatoris omnium Iesu Christi clementiam, ut sibi praeberet auxilium, flagitabat. Mox
ille venerandus senex, qui ei dudum visus fuerat, rursus apparuit et, ut citius surgeret
lignaque auferens asportaret, hortatus est. Ad cuius adventum inimicus, qui videbatur,
ut fumus evanuit. Quem utique senem beatum fuisse credimus Nycolaum, cuius celebrandae
festivitati praedictus rusticus eo die operam dederat. At puer ad senis imperium
surgens a terra, levata sarcinula, summa cum velocitate domum rediit et, ut ipse postmodum
referebat, tam levis sibi illa lignorum sarcinula, quae vehebatur, facta est, ut
nichil ponderis habere videretur. Cum autem domum regressus paululum remoratus esset,
qui ei apparuerat daemon, in eum ingressus coepit horribiliter fatigare. Uterque turbatus
parens affuit lugens, et perstrepens familiola cuncta circumstetit. Sed cum nullum illi
auxilium impendere posse se cernerent, salubri reperto consilio hoc ad monasterium ad
limina eum beati Benedicti perducunt atque ad eius venerandum sepulcrum in dextera
parte altaris misericordiam Domini lacrimabiliter postulantes prosternunt, ibique obsessus
vehementer fatigatus obdormivit. Igitur dum sic fessus dormiens iaceret, aperiri sibi
subito a latere visum est, indeque vir clarissimo aspectu candidoque amictus habitu procedens
eius alvum pectusque diu contrectans ei, ut surgeret ac discederet, imperavit.
Qui mox expergefactus ita sanus surrexit, ut daemonicam infestationem in se ulterius non
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|