Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 81


14. Responsiva eius
 
Audito quod ars rethorice te decoravit honore, qui multum illa
exercitari desideras gaudio repletus eximio, A. capitaneo Tarvisino
cum salario C ducatorum et duorum parium de robbis, habendo equum
et famulum, domum et cameram cum lecto, omnibus expensis dominis
meis procuratoribus, ad dictaminis officium es electus. Ex quo famam
et decus, dum te fideliter geras, consequi poteris atque lucrum.
 
15. Socii ad socium, ut veniat antequam moriatur
 
Cum, divina dextera faciente, iudicio medicorum sum infirmatus
usque ad mortis articulum, cupiens tue presencie tantillum recreari
solacio antequam dissolucionis umbram mei oculi contingant, exoro
quatenus, litteris adinspectis presentibus, nil michi scribas, attamen
ipse veni.
 
16. Socii ad socium compacientis ei de infirmitate qua est oppressus
 
Credo temporis id exposcit, ut, sicut hincinde semper iocundamur
in gaudiis, ita in casu adversitatis et tristicie pariter contristemur.
Tibi igitur infirmitate et gravi corporis quassacione depresso compacior,
karissime, velut possum, et si possibilitas decrevisset nature tales
amicorum participare angustias, oblacione libertina in magna parte
superinpenderem memetipsum. Sed, ubi non possum operis manus,
compassivos affectus porrigo miseranter, sciens quod numquam fui de
te sanitatis tempore tanta iocunditate repletus, quanta sum nunc perplexionis
mesticia sauciatus. Tandem, dilecte, considera si quid
possum, nec sit tua fidelitas in petendo remissa quantum libet, ut, sicut
in prosperis, sic in adversis nostra dileccio compleatur. Vale, karissime,
et confortare valenter, et Deus, cui est infinita benignitas, sua pietate
dignetur te reddere pristine sanitati.
 
17. Responsiva ad predictam
 
Cibaria suavis eloquii michi per vos transmissa mentem meam
totaliter refecerunt, quod, dum infirmitatem corporis totaliter non valuerunt
expellere, lenitivam tamen attulerunt in eius remedio medicinam,
cuius antidoto confortatus convaleo melius et sustentor. Merito
quidem comprobaris amicus, iuxta illud sapientis: Semper diligit qui
amicus est. quia, dum non vales per operis exhibicionem exterius
subvenire, quomodolibet et interius semper desideriis anxiaris.

Torna all'inizio