comitum placitum ducere, aut iudicare, neque in domibus, vel 
casis eiusdem monasterii iudicium, vel placitum tenere, nisi abbas. 
aut suus missus, ante cuius conspectum omnes sui residentes, 
sicut ante nostram presenciam legem faciant, et recipiant, neque 
placiaticum, portaticum, pontaticum, cassaticum, vel quodlibet 
pensum, quisquam homo, aut puplice rei exactor tollere, aut exigere 
presumat. sed disponimus, ut abbates et prepositi, iuxta 
priscam consuetudinem, ad communem utilitatem fratrum sua disponant 
providencia, absque alicuius contradiccione. Si quis igitur 
hoc nostrum preceptum infringere temptaverit, sciat se compositurum 
auri optimi libras duomilia, medietatem Camere nostre, 
et medietatem parti predicti monasterii. quod ut verius credatur, 
manu propria roborantes, sigillo nostro iussimus insigniri). Signum 
domni Conradi Romanorum [M] imperatoris augusti. Kadelohus 
cancellarius, vice Hermanni archicancellarii, recognovit. 
Datum .III. kalendas iunii, anno Dominice incarnacionis .MXXXVIII., 
indiccione .VI., anno domni Chonradi regni .XIIII., imperii .XIII. 
Actum in Vetere Capua, feliciter, amen. 
PRETEREA Ylarius, pater beatus plures ecclesias, possessiones 
et predia sancto monasterio acquisivit, et que perdita fuerant 
recollegit, scilicet: in Balva, in Pinne, in Abruccio, in 
Tete, in Amiterno, in Termole, in Apulia, in Benevento, 
in Telesia, in Lisine, in Alifis, in Tiano, in Neapolim, in Calinole,
  |  
  |