Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 80


Maeonides Musae, me fonte replete Medusae,
fama novi vatis crescat ut inde satis.
Non fera verba parum vir habet cum rege ferarum,
dum vult naturam quisque beare suam.
Tunc leo praefatur, iactat, furit atque minatur
subdere posse sibi robora cuncta viri.
[quod queat ambiri vis sibi tota viri.]
'Dicere plus noli,' vir ait 'superexto leoni;
astu vincit homo cuncta creata solo.
Quod mihi subsistis picturis cernitur istis,
flet quibus ense fero fata subire leo.
''Si fieri quiret leo quod depingere sciret,'
rex ait 'ex toto subditus esset homo.'

1



5




10


Torna all'inizio