Petrus Damiani: Epistulae

Pag 158


non compellatur sese nosse putredinem, dum tam obscenam ortus sui
considerat foeditatem, dicens intra se: Quid superbis, terra et cinis?
Quod etiam post exitum suum futurum est primo vermis, deinde pulvis.
Erubescat ergo cordis elati superbia, et qui se considerat inter ortum et
obitum communi cum caeteris naturae lege constringi, desinat de sublimioris
gloriae singularitate iactari.
Tu autem , venerabilis domina, quae coeno terrenae superbiae ad sublime
verae humilitatis fastigium conscendisti, ita constanter in eius arce
persiste, sic in ea, quam per spem semel ingressa es terra vivencium, perseveranciae
pedem immobiliter fige, ut in saecularis viae lubricum non libeat
ulterius declinare. Nam quae dudum terreni fueras uxor imperatoris, nunc
per sanctae professionis dotem sponsa facta es redemptoris. Sic igitur ei
te in vera cordis humilitate substerne, sic illi glutino fervidae karitatis
unire, ut cum mystica illa sponsa congruenti valeas voce cantare: Inveni
quem diligit anima mea, tenui eam, nec dimittam . Et illud: Dilectus meus
inter ubera mea commorabitur . Ut quoniam cor hominis inter ubera situm
latitat, continuus sponsi tui amor a cordis tui visceribus non recedat. Et cui
nunc sancta anima tua in amore coniungitur, nequaquam de caetero a
dulcedinis eius amplexibus avellatur, quatinus illud in te Ysaiae vaticinium
sollemniter impleatur: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super
te Deus tuus .

105.


Torna all'inizio