Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 297


fiuntque diversa spectacula circumquaque variaeque
sedes et stationes in gyrum dignitates distinguentes
et sexum, et in statu magnificentiae suae
quemlibet annotantes. Convenientibus igitur ad
novam tripudiorum laetitiam ceteris regni nobilibus,
per multos dies militiae tempus gaudia festiva
percurrunt, multaeque vigiliae non in jejuniis,
sed in parilitate solatii, praeveniunt diem
festum, et eum anticipata solemnia solemnizant.
Rex autem magnificentiae corona sublimis, aureo
vero diademate coronatus, ad throni fastigium
ad apicem excellentis dignitatis assumtus, sublimiora
spectacula insidebat, qui omnem joculatorum
aspectum in jubilatione transcurrens ad
singulos respicit, et officiosa notat obsequia singulorum.
Et dum stat super tribunalia comitum,
super fastigia nobilium et baronum propter magnificentiae
titulos solemnius collocatus, sedet
aliunde a dextris suis regina in vestitu deaurato
circumamicta varietatibus; et non solum maritatae,
sed virgines, quas simulabant gemmata serta
reginae, in speculam regis quandoque adducuntur
in laetitia et exultatione post eam. Frequenter
enim disposita processione psallentium
in medio campi et circuitus, tota suo jure curia
praecedente, rex reginaque sequuntur cum multis
agminibus, quas vestes tegebant splendidae ac
diversis coloribus radiosae. Cum nobilissima etiam
et praeclara familia rex ipse nonnumquam
psallentibus festivus occurrit. Exeunt in campum
nunc proceres, nunc barones, et aequati
euntes numero regem canunt, totaque obviat
multitudo distincta gemmis et auro, purpura et
bysso suscipiunt indumenta. Nonnulli sane nobiles
singulis diebus solemnitatis hujus exuunt vestes,
quas ceperunt, histrionibus donatas, aut,
relictis exuviis, in ipso tripudii strepitu magis
pretiosa denuo sumunt et nova mutatoria indumenta.
Sicque redimitus uterque sexus occurrit,
per joculatorum quoque varia obsequia cantus
ubique concrepant, modulantur et organa; ibi
lituus, cletaria, et viola omniumque genera musicorum
hymnum concinunt triumphalem, et cujuscumque
cetilis officium jubilationis cantica
modulatur. Verum, dum omnium jucunditatis et
laetitiae specie totus ambitus murorum applaudit,
quorum intrinseca facies nihilominus sericis
pannis erat operta, per vicissitudinem graduum
omnium, si fuisses, mirareris incessum. Haec
sunt vexilla victoriae, insignia titulorum, et gloriae
certitudo, quorum abyssu rex reginaque adeo
velabantur, quod ipsa tripudii magnitudo regem
et reginam cantus movebat in vocem, sibi invicem
complaudentes. Celebrantur ergo dies in jubilo, et
sumtuosi defluunt gaudiorum, ac quicquid potest
gaudii mens discreta conjicere, totum hic cogitet,
totum hic arbitretur impendi. Cingitur demum
militiae cingulo post tyrocinii lavacrum Karolus,
velut annis majusculus, prius cum centum juvenibus
subsequentibus. Karolo quidem tamquam decoro
et excrescenti filio, qui cum esset elegantioris
formae juvenis, ad tenendum fuerat locum patris

Torna all'inizio