De societate Parmensium que appellatur Cruxatorum, in qua omnes alie includuntur,
que de voluntate regis Karoli facta fuit.
Processu vero temporis rex Karolus, frater regis Francie,
scilicet sancti Lodoyci qui transfretavit bis in subsidium Terre
Sancte, audiens quod Parmenses erant viri bellatores et sui amici
et semper parati ad succurendum Ecclesie, mandavit eis quod
facerent unam societatem ad honorem Dei et sancte Romane
Ecclesie, que diceretur de Cruce, in qua societate et ipse esse
volebat. Et volebat quod in ista societate omnes alie de Parma
includerentur et quod semper essent parati ad succurendum Ecclesie,
cum Romana Ecclesia indigeret. Et fecerunt Parmenses
istam societatem, et appellatur societas Cruxatorum. Et regem
Karolum litteris aureis in quaterni principio conscripserunt, ut
societatis istius, que dicitur Crucesignatorum, capitaneus esset et
primicerius, princeps et dux et comes et rex et magnificus triumphator.
Et quicumque in Parma de ista societate non est, si offendit
aliquem de societate iam dicta, defendunt se mutuo sicut
apes, et statim currunt et diruunt domum eius usque ad fundamentum
in ea et ita radicitus, quod nec lapillus repperitur in ea.
Que est eis causa timoris ut, aut pacifice vivant, aut societatem
ingrediantur ipsorum. Et sic istorum societas mirabiliter crevit;
et iam non denominantur Parmenses a Iohanne Barixello, sed a
rege Karulo et a cruce Domini nostri Iesu Christi. Cui est honor
et gloria in secula seculorum. Amen.
De Pelavicinis.
Et quia adhuc stilus noster in Parma versatur, de Pellavicinis,
qui cives sunt Parme, superest ut dicamus. Isti marchiones sunt
et elegerunt sibi duarum civitatum ad habitandum confinia, scilicet
Parme et Placentie. In episcopatu Placentino iuxta episcopatum
Parmensem habent duo castra, scilicet castrum Peregrinum,
in quo dominus Pellavicinus habitavit (qui fuit pulcher homo
et solatiosus et cantionum inventor, et reliquit filios plures), et
|
|