Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 530


Quod lex dicit capitale, presummit Acatius;
Nam in cętu synodali cum residet altius,
Abusive coronatur - quid apostatacius?

Sicut ultus ex Hyrcano est cesar Pompegius,
Idem agat in Prandello successor egregius,
Amplius ne id conetur aliquis plebegius.

Hoc in Dei civitate Augustinus recitat
Ad vindictam tanti mali regem nostrum excitat;
Augustinum veritatis testem nullus hesitat.

Crure subinflato retinetur Benzo grabato,
Oppressus morbis, quia sic vult conditor orbis.

Sed quia non possum cum rege ferire colossum,
Hos apices mando, per quos mea viscera pando.

Quod valui, dixi; vos fratres, regis amici,
Promere debetis sapienter, quicquid habetis.

Sensum quisque suum pariter comportet in unum,
Sensibus ex multis faciat rex esseda stultis.

Torna all'inizio