sed tua. Salus nobis, dum impendis; fulgur tibi estuans, si 
permanebis!». Preses haec audiens indignatus, qui de popu- 
lo talis clamor exiret inquirit. Cognito clamore, Coronam 
uocat, cuius sit professionis interrogat. Haec inducias quae- 
siuit, non ut martyrium fugeret, uerum antea baptismum 
diuinum acciperet. Sequente igitur die, mane primo a Vic- 
tore est baptizata et statim etiam presidis aspectui praesenta- 
ta. Ille, formae eius misertus, diis ut offerret suasit, totius 
suae possessionis dimidium promisit; sin autem resisteret, ua- 
riis et maximis tormentorum cruciatibus interiret. Haec 
Deum, ut merito, preponens, respondit: «Dii tui sunt symu- 
lachra muta et uana, de terra manu facta, sibi prodesse non 
ualentia. Deus autem deorum meus est Deus, non mutus, 
quia, quod dicitur, ab eo datur, quod anima mouetur ab eo 
motum illuminatur; huius gratia et praemium si accipitur, in 
secula seculorum possidetur». Preses tali ratione sanctam 
Dei athletam acriter cannabinis funibus ligatam flagris cedi 
precepit, sicque minus proficiens mamillis cruciari assignauit: 
incisis autem, pro sanguine lac effudit. His ita peractis, car- 
ceri imposita, his tamen indutiis quid ab ea esset agendum, 
dum predestinaret, iniunxit procreatori. 
Sequenti itaque die, digitos in ungulis lateribus infigi; 
hac effecta passione, cutem totam eneruari, eodem etiam mar- 
tirii genere indito, iussit torqueri. Dei autem prouidentia 
nulla adhuc in eius cute plaga potuit uideri. Torquetur, 
tunditur, flagellatur, exuritur, et distensis membris crescebat 
corpus ad penam. Imprimuntur ardentes pectori laminae et 
liquefactis inter ipsas candentes ferri acies liquor guttis, flam- 
ma stridente, respergitur, uulnera uulneribus imprimuntur et 
supra tormenta deseuiunt. Lateres ignibus aspersi, crepitan- 
tibus minutis membris, dissiliunt. Ad haec omnis utriusque 
sexus conuentus merita miseratione motus aiebat: «Quid haec 
talis perpetrauit facinoris, ut haec pateretur? Iniuste facis, pre- 
ses, dimitte eam! Deus eius uerus est, quem et nos adorabi-
  |  
  |