: Chronicon Novaliciense

Pag 164

III


quondam filio suo Hunone, beato Pętro Novaliciensis ea dedit,
cum servis et ancillis pro animę suę mercedem. Hii quoque famuli,
post multos dies et post mortem suorum domnorum, coeperunt
contra monachos et contra ministros ipsius aecclesięę insurgere
et litigare, dicentes: «Nos, neque nostri, pertinentes
non sumus de vestro monasterio, pro eo, quia aviones nostri vobis
pertinentes non fuerunt». Post paucos vero dies, advenerunt
legati Caroli imperatoris in Italiam, causas ipsorum hominum
et aliorum discutiendas. Inter quos adfuerunt Raperto comes et
Andreas episcopus atque capellanus domni imperatoris, cum
quibus etiam interfuerunt multi iudices et scavinis cum sculdaxibus,
quorum nomina dicere potuissemus, si ad alia gressu concito
non tenderemus, et consederunt in civitate Ticinensi. Tunc
pater Frodoinus misit duos ex suis, Adam scilicet et Dodone monachos,
cum Raimperto, advocatus, de Felecto, ipsius monasterii.
Inter quos etiam adfuerunt homines de villa Oziatis, videlicet
famulos ipsius monasterii et, facta reclamatione examinataque
causa, sic difinita est. Post nonnullos vero annos iterum ceperunt
predicti homines vexari et eadem verba repetere, ut

Torna all'inizio