Ut verbis alludam, nunc scio vere et certus existo, quod hii, qui de
diversis mundi climatibus curiam Romanam advenerint, archas vestras et
loca vacua scrineorum sic replevere muneribus habundanter, quod ipsis
omnino factis egenis et vobis, ex superhabundantia divitiarum vestrarum,
usque ad tertium celum raptis, nulla subservit memoria de amicis, et de
ipsis non aliter quam de tertii pedis carentia cogitatis. Certe, domine, tempore
meo vidi quamplures eque sicut vos divitiis, in quibus habebant fiduciam,
exaltatos, sed quia minores et pauperes habebant, per elationis
vitium, in despectum, subito corruerunt. Consideret igitur amicus olim et,
ex opum succrescentium ubertate, nunc dominus, quanta pena dignos suos
reddat elatio faustuosa cultores, dum illos ipsi despiciunt, quibus eos
rerum sufficientia temperata iungebat amicos quosque sibi reddit nature
conditio coequales, et amicum visitet saltem litterulis, qui de prospera
continentia status sui cum gaudio exultaret. Ceterum, quia scio vos prosperitatis
regie avidum auditorem, notifico vobis ad gaudium, quod dominus
meus Anglie rex illustris, cum domina regina consorte sua, grato per
Dei gratiam fruitur beneficio corporee sospitatis, et ego cum eis, eadem
gratia, sanus vivo, quod de vobis anxius audire peropto. Conservet vos
dominus Deus et dyabolus non confundat.
|
|