ficat enim humores grossos et multos cum igneo calore. Si autem
exiens grossa, post parum temporis subtiliatur, aut erit ex fortitudine
nature aut debilitate eius in ipsa die qua cepit morbi digestionem
deficientis quod tota discernitur, et hoc contingit fortitudine
nature, febris calor iam cepit mitigari et accidentia morbi
minui et virtus augeri. Si vero debilitate contigerit nature, et e
converso scias fieri. Urina alba et grossa si sit cum lenta febre vel
diuturno morbo et in inicio morbi, scias morbum diuturnum fore.
Sed tamen si in die nuncia vel critica appareat, et maxime
iiij die, scias morbum per apostema sanari. Si autem post diem
criticam apparuerit, morbi recuperatio est. Si vero in die iij appareat,
determinabitur morbus cum apostemate: post auriculas
et in auriculis orietur vel circa, ut materia inferius deponatur et
cum urina expellatur. Urina alba et grossa cum febre levi morbum
longum ostendit; cum acuta existens, vicinum periculum: ostendit
enim morbum esse commixtum ex calore materie et ex
grossa flegmatica. Urina hec, si putrida sit, mala est in nefriticis
et iis qui paciuntur in ypocotndriis, et epilepticis. De flavo, vitellino
et citrino. Hii tres colores cum claritate conveniunt, quia cruditatem
significant. Si autem inceperit inspissari, solutionem significat.
Hii tamen colores differunt inter se: flavus enim crudior
est viitellino: hec urine diu morbi signiticant in febribus.
Si febres sunt leves, in acutis malis, timendum est ne moriatur
infirmus ante statum. In epileptieis et paraliticis bone, in frigidis
morbis bone, in sanis quoque bone, in egris male et maxime calidis
et multo peius in acutis. Urina ignea et aurea quia cum claritate
convenit bona secundum colorem, non tamen perfecte bona
quia ostendit bene temperatam esse materiam secundum substantiam
quia subtilis. Sciendum tamen est quod unaqueque urina, sive
in sano, sive in egro, secundum complexionem propriam et naturam
existens bona, mala vero si e contrario fuerit. Nam alba et
subalba in puero et in iuvene laborantibus et ieiunantibus colericis
et sanguineis mala, sicut et vitellina flava et citrina in predictis
passionibus mala, quamvis nunquam alba et subalba. In ferventissimis
autem morbis non adeo mala. Aurea vero et crocea in
sanguineis morbis, ut synoca et pleuresi et frenesi mala; in colericis
vero et flegmaticis, bona; hec enim urina coleram dominari
significat, si tamen diu sic moneat in colore et substantia, et non
ypostasin habeat, defectionem virtutis significat. In yctericia tamen
si appareat, bona est; hec si cum frenesi, pessima, et maxime
si cum dolore sit capitis; significat coleram nimis habundare.
In pleuresi quoque mala est, maxime si nebula nigra sit in ea;
sigititicat enim plus pati ex colera adusta. Urina turbida, rubicunda
significat grossam saniem in vasis epatis et venis, ideoque
significat dolorem pectoris et tussim et frenesim vel squinanciam.
Pervideas tamen utrum grossicies huius urine sit ex naturali
incursione sanguinis; nam si grossicies sit cum ypostasi, et maxime
albo, et bonis signis apparentibus, bonum. Sic enim hoc est
|
|