Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1897


appellatur; quidam vero eum Mare Salinarum dici volunt. Includitur
longitudine inter Ierico et Zoaros Arabie stadiis .DCCLXXX.,
cum latitudinis non habeat preter .CL. Circa huius
margines Sodomorum civitates divino igne consumptas constat,
ut adhuc earum quedam testantur vestigia, et, quod mirabile
est et memoratu dignissimum, sunt ibi campi producentes
fructeta eximie formositatis poma facientia, adeo ut qui viderit
trahatur facile in desiderium comedendi, verum si carpserit fatiscunt
illico et in cinerem resolvuntur fumantesque divinum
videntur testari iudicium. Hunc secus iam dudum colligebatur
balsamum, cuius frutices Cleopatra Antonii, regina Egypti,
extirpatos usque ad unum omnes in Egyptum transtulit ibique
plantari fecit, quo permanent etiam usque in hodiernum.
AVERNUS Campanie lacus est in sinu Baiano celebris plurimum
carminibus poetarum. Huius in margine semesi vetustate
parietes adhuc Sibyllini oraculi testantur opus magnificum.
Sunt preterea circum scaturientes assidue tepentes fontes, et,
quia mari contiguus sit eoque estuante misceatur illi et ob sulphureas
scaturigines circum adiacentes, impotabiles habet
aquas, pisces autem paucos gignit et parvos atque nigros nec
ullo humano usui commodos, sed multos et maximos aliquando
ab agitato impulsoque in eum mari suscipit, et si forsan primo
haustus aque videatur difficilis, assuefacti tamen in eo vivunt
a nullo hominum piscationibus infestati. Dicunt veteres
hunc Averni lacum silvis adeo densis fuisse circumdatum ut
modicum illi ad exhalandum relinqueretur spacium. Est enim
modici ambitus et collibus continuis circum cinctus, et ob id
volantes desuper aves ab exhalatione illa confestim necabantur.
Introrsum vero adeo umbris densus et sulphureo odore
oblitus erat ut merito intrantibus videretur Avernus, idest 'absque
delectatione': et ideo, quia ibi densa caligo erat atque fetida
et quia sepe obscenum illud sacrum humano sanguine
confectum inferis agebatur, ab ignaris inde esse iter ad inferos
creditum. Nec desunt qui arbitrentur ibidem ab Ulixe primo,
occiso Helpenore vi sacrorum et carminum ab inferis evocatos
Manes et de futuris consultos; sic et postea ab Enea, mactato
Miseno. Ostenditurque ab incolis iter in specum in domum

Torna all'inizio