nominat maxime arduum, cum sit status omnium bonorum aggregatione
completus, ut dicit Boetius, ideo in definitione spei praecipue
ponitur beatitudo. Virtus autem et potentia non differunt ex obiectis
secundum differentiam realem obiecti, sed secundum diversas rationes obiecti:
quae quidem rationes formaliter complent obiectum ipsum.
Ad secundum dicendum, quod illa duo non sufficiunt ad hoc quod aliquis incipiat
operari propter finem, ut dictum est in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod fides dicitur expectare, inquantum est origo expectationis,
ostendendo illud quod est expectandum, ex se possibile acquiri.
Ad quartum dicendum, quod tendere in appetibile, est tam irascibilis quam concupiscibilis,
sed differenter; quia tendere in aliquod bonum ut est bonum simpliciter,
est concupiscibilis; sed tendere in aliquod ut est arduum et difficile, est
irascibilis: et per hunc modum diversimode etiam tendit in Deum spes et caritas.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut supra dictum est, quaest.
praec., art. 8, in corp., desiderium et amor in hoc differunt quod amor quodammodo
importat quamdam convenientiam et connaturalitatem ad amatum, quod
quidem perficitur dum amatum aliquo modo habetur; desiderium autem importat
motum in ipsum amabile nondum habitum; unde motus appetitus incipit in
desiderio, et terminatur in amore completo; et ideo desiderium est quaedam
inchoatio amoris, et quasi quidam amor imperfectus. Sed quia primum habere
rei est secundum quod est in potentia: quia quod est in facultate habentis, quasi
iam haberi reputatur: ideo primum quod amorem inducit, est facultas habendi
id quod desideratur. In hac autem facultate spes consistit; et ideo amor rei
distantis, quae actu non habetur, praesupponit spem. Sed quia spes non est nisi
boni, et primus motus appetitus in bonum, est desiderium; ideo spes praesupponit
desiderium, et est media inter amorem et desiderium.
Et hoc rationabiliter accidit: quia enim irascibilis est propter concupiscibilem,
ideo actus irascibilis a concupiscibili incipit, et in concupiscibili terminatur.
Amor enim et desiderium in concupiscibili sunt; spes autem in irascibili; et similis
est eorum ordo secundum quod est in voluntate. Unde patet quod actus fidei
praecedit desiderium, quia omnis actus affectivae praesupponit actum cognitivae;
desiderium autem praecedit spem, spes autem amorem; et ideo sicut fides
potest esse informis, quia actus eius praecedit actum amoris; ita et spes.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod spes non praesupponit merita in actu, sed in
proposito. Non enim aliquis sperat propter merita, quasi merita existentia producant
actum spei; sed quia per merita quae proponit, ad beatitudinem se pervenire
sperat.
|
|