ARTICULUS 3
Utrum animae sint aequales in sua creatione
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod animae ex sui creatione sint aequales. Differentia enim formalis
diversificat speciem. Sed anima est forma corporis. Cum omnes ergo homines
unius sint speciei, videtur quod ex parte animae nulla sit differentia in
hominibus.
2. Praeterea, Gregorius dicit, quod omnes homines sunt natura
pares. Sed dignitas rei praecipue attenditur secundum formam suam. Si ergo
unus homo habet animam ex creatione anima alterius nobiliorem, unus homo
etiam secundum naturam alii praeponeretur, quod est contra auctoritatem
inductam.
3. Praeterea, ut in 2 De generat. dicitur, idem semper est natum facere
idem; unde oportet quod ab agente uniformi sit effectus uniformis. Sed
anima immediate a Deo creatur. Cum ergo in Deo nulla sit diversitas, videtur
quod animae inaequales ex creatione non sint.
4. Si dicatur, quod quamvis non habeant diversitatem ab agente, habent tamen
ex materia; contra. Formae quae secundum diversitatem materiae diversificantur,
de potentia materiae educuntur, ut in formis corporalibus patet. Sed anima
rationalis non educitur de potentia materiae: quia ut in 16 De animalibus dicitur,
intellectus est ab extrinseco. Ergo nec etiam ex diversitate
materiae inaequalitas in animabus esse potest.
5. Praeterea, in 3 Metaph. Philosophus dicit, quod in individuis unius
speciei non est praedicatio secundum prius et posterius. Sed in diversis speciebus
contingit esse huiusmodi praedicationem, ut scilicet genus de eis secundum
prius et posterius praedicetur. Tunc autem praecipue videtur quod species per
prius generis praedicationem recipiat, quando nobilior forma vel differentia
naturam generis participat. Ergo in individuis hoc non contingit ut unus homo
nobiliorem formam quam alius possideat. Ergo videtur quod nec unus homo
animam ex creatione nobiliorem habeat quam alius.
6. SED CONTRA, in 1 De anima Commentator dicit, quod diversitas
materiae ex diversitate formae procedit. Sed videmus in hominibus ex parte
corporis magnam diversitatem, secundum quam unus alio ad bonum et malum
promptior est, ut patet in diversis hominum complexionibus. Ergo oportet quod
eorum animae ex sua creatione diversitatem habeant.
7. Praeterea, videmus ad sensum, quosdam homines esse melioris intellectus quam
alios. Sed bonitas intellectus non potest causari ex parte corporis: quia intellectus
a corpore absolutus est, ut in 3 De anima probatur. Ergo oportet
quod hoc contingat ex diversitate quam animae a sua creatione habent.
|
|