Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 485


patiuntur, quod poteris cognoscere ex dolore utriusque loci;
hoc experimentum memorie comprimas quoniam isto multi curati
sunt: psillium combure, et cum aqua pluviali vel apozimate constrictivorum
tribuo, et tali modo statim liberantur.
De diarria. — Diarria fit multis modis, vitio humorum a superioribus
ad stomacum decurrentium, aliquando coloris naturalis defectione.
vel ex frigiditate spiritualia mortificante; fit omni etate,
tamen in senibus magis viget propter habuntantem frigiditatem et
humiditatem. De cura ergo coruna prius diceudum est, de aliorum
autem post dicturi: yera pigra Galieni sine scamonea liberat eos:
utaris calidis unctionibus circa ventrem, ut marciaton, arrogon,
dialtea, pulegino oleo; facias eis emplastrum de odoriferis specibus
sic: accipe cardamomum, cinnamomum, gariofilatum, galange,
storacem, et in colatura aceti in quo fuerit amoniacum distemperatum
trita pone, deinde aliquantulum bulliant cura colofonia; ad
ultimum petiam super stomacum et ventrem pone, vinum potent
odoriferum. Dieta eorum sic de cibis constrictivis, ut de simila,
farina ordei et vitellis ovorum in aceto assatorum, sorbis, citoniis,
et hujusmodi. Si fuerint juvenes, dabis eis yera pigra Galieni cum
diagridio nisi vires contradixerint; postea confortabis eos cum opiatis
sicut aurea, diaolibano, athanasia, mitridato, opopira, diaprassio,
diamargariton: et nota quod opiate multum conferunt huic passioni.
Pueros autem qui in hac passione inveniuntur, ad balneum
ducas eosque calidissimis unguentis inungas et opiatis confortes;
facias eis balneum de mirto si potes de foliis salicis, de cortico maligranati
et de aliis constrictivis, eosque diutius in tali apozimate
habeas, et ita statim liberabuntur.
De lienteria. — Lienteria ex reumato nascitur, ex multa pinguium
comestione et defectu naturalis caloris, unde cibus exit indigestus
a ventre. Si per uvam humores ad stomachum decurrunt,
gargarismatibus succurras de staphisagria et consimilibus supradictis;
deinde opiatis quas superios diximus ut materia desiccetur dabis:
his non subvenientibus prout novisti uvam combures. Si fuerit
a stomaco, ut flegma deponatur oximelle squillitico utaris; sed
non multum inveterate lienterie competit, tamen juvat. Dabis eis
pillulas duras confectas de yera pigra Galieni vel theodoriton yperiston
ut diu morantes in stomaco materiam dissolvant; post medicinam
opiatis utendum ut diaolibanum et cetera. Pulvis aristologie
rotunde cum vino multum juvat; pulvis sinphiti similiter; olibanum
tritum cum vino oblatum prodest; pulvis mirobolanorum cum
vino detus huic cause dicitur necessarius; pulvis eorum cervini usti
pro eis facit. Item polipodium in aqua bullias et in colatura agaricum
tribuas, vel vinum hermodactilicum bene tritum cum agarico
unius denarii pondus in apozimate polipodii oblatum; mire prodest.
Dabis eis mel rosaceum cum sale et aqua calida, quia mundificat
stomacum. Dabis eis ad comedendum panem ordeaceum quia mundificat,
et offeras similiter in vino. Dabis etiam cibo salsos et acerrimos,

Torna all'inizio