Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 480


desiccent materiam dabis, diaprassium, diaciminum nostrum
et similia.
De asmaticis. — Asmatis IIII species sunt, videlicet anhelitus,
dispnia; sansugium et ortomia. Exordium autem istorum multimodum
est, aliquando frigido cibo et potu, aliquando caliditate,
quandoque compressione, quandoque flegmatica materia distillante
a superioribus ad canales pulmonis et opilante, cui nunc
insistimus. Raro autem hec passio nisi de materia flegmatica fit; in senibus
propter flegmatis copiam magis quam in aliis urget. Inungas
ergo pectus dialtea vel pulegino; unctiones quidem ex sanguine ursi
vel apri seu alicujus animalis viventis ex rapina nimis juvant. Purgabis
eos cum theodoriton yperiston vel yera pigra Galieni. Accipiant
pillulas singulis diebus de theodorito compositas vel de pigra.
Prodest eis visibiliter oximel squilliticum crebro usitatum.
Carnem quoque fasiani et vinum forte bibant, vel ter in mense ad
saturitatem accipiant et statim vomant; vomitus cum penna madida
provocatus pro eis facit. Solent molti squillam terere minutatim
et in sartagine terrea cum sagimine et farina componere pastillos
et asserunt prodesse. Ex parte nostra istas facimus eis pillulas:
ex fustis titimalli ÷ I, mastix ÷ s, reubarburi ÷ s, aloe ÷ I et s,
tere et cum vino distempera et informa pillulas. Utantur tenui
dieta et digestibili; a potu abstineat pro posse; et nota quod urina
tenuis et alba materiam confirmatum ostendit; alba et spissa,
citam solutionem. De electuariis accipiant diaprassium, diaciminum
nostrum, diairis, diacalamentum et similia. Pueri qui in hac
passione sunt, medicinas istas accipere nequeuntes inungantur ursino
sanguine, et quicquid comedunt, sive far sive aliud, sagimine
tali condiatur.
De pleuresi et peripleumonia, et primo de perip1eumonia. — Aliquando
ex tali decursu juxta pulmonem materia flegmatica peripleumoniam
facit, juxta costas pleuresim. Urina in peripleumonia
turbolenta est, neque rubea neque rusa, sed inter utrumque colorata.
Statim minutio fiat de vena mediaria et bono atque calido aere
cum prunis sine fumo collocentur. ¬Inungendi sunt calidis unguentis,
ut dialtea, marciaton, arrogon, pulegino. Dieta eorum ptisanum
est amigdalarum et pineis, fermenturn cum lacte amigdalarum
furfuris lotura; far possunt accipere do ordeo cum lacte amigdalarum.
Fac eis diadragagantum sic: dragagantum pones in aqua rosacea,
mane cola et in colatura zinziber, passas amigdalas pone et
pineas et isto elcetuario utantur quoniam mire prodest. Si comparuerit
apostema usque ad XI diem mel cum aqua calida tribues et
ad potandum et ad pectoris mundificationem; a XV die in antea triferam
magnam, diaprassium, diairis et similia possunt accipere;
caveant a purgatione et frigore. Hujus autem passionis hec sunt signa:
dolor tocius thoracis, et puncturam patiuntur super sinistram
mamillam cum dolore scapularum tocius partis ipsius; febre acuta
non deficient; difficultatem inspirandi et respirandi patiuntur; frigida
desiderant; tussiunt minutatim; spumosum excreant; gene

Torna all'inizio